Ex 23:8
|
Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.
|
Num 23:10
|
Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israël? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.]
|
Deut 16:19
|
nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera: quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum.
|
Ios 10:13
|
Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro justorum? Stetit itaque sol in medio cæli, et non festinavit occumbere spatio unius diei.
|
II Reg 1:18
|
(et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait: Considera Israël, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati,
|
Iudith 10:8
|
Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes: Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Jerusalem, et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum.
|
Esth 11:7
|
Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum.
|
Esth 11:9
|
Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et præparata ad mortem.
|
Ps 1:5
|
Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum,
|
Ps 1:6
|
quoniam novit Dominus viam justorum; et iter impiorum peribit.
|
Ps 33:20
|
Multæ tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus.
|
Ps 36:39
|
Salus autem justorum a Domino; et protector eorum in tempore tribulationis.
|
Ps 110:1
|
Alleluja. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.
|
Ps 117:15
|
Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum.
|
Ps 124:3
|
Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum; ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,
|
Prov 2:20
|
Ut ambules in via bona, et cales justorum custodias:
|
Prov 3:33
|
Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur.
|
Prov 10:28
|
Exspectatio justorum lætitia, spes autem impiorum peribit.
|
Prov 11:3
|
Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.
|
Prov 11:10
|
In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.
|
Prov 11:11
|
Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur.
|
Prov 11:21
|
Manus in manu non erit innocens malus; semen autem justorum salvabitur.
|
Prov 11:23
|
Desiderium justorum omne bonum est; præstolatio impiorum furor.
|
Prov 12:3
|
Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur.
|
Prov 12:5
|
Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta.
|
Prov 12:6
|
Verba impiorum insidiantur sanguini; os justorum liberabit eos.
|
Prov 12:7
|
Verte impios, et non erunt; domus autem justorum permanebit.
|
Prov 12:12
|
Desiderium impii munimentum est pessimorum, radix autem justorum proficiet.
|
Prov 13:9
|
Lux justorum lætificat, lucerna autem impiorum extinguetur.
|
Prov 14:11
|
Domus impiorum delebitur, tabernacula vero justorum germinabunt.
|
Prov 14:19
|
Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.
|
Prov 15:8
|
Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.
|
Prov 15:19
|
Iter pigrorum quasi sepes spinarum; via justorum absque offendiculo.
|
Prov 15:29
|
Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.
|
Prov 16:17
|
Semita justorum declinat mala; custos animæ suæ servat viam suam.
|
Prov 28:12
|
In exsultatione justorum multa gloria est; regnantibus impiis ruinæ hominum.
|
Prov 29:2
|
In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
|
Eccles 8:10
|
Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est.
|
Eccles 8:14
|
Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.
|
Sap 2:16
|
Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et præfert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum.
|
Sap 16:17
|
Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit, plus ignis valebat; Vindex est enim orbis justorum.
|
Sap 18:5
|
Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno expositio filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida.
|
Sap 18:7
|
Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio.
|
Eccli 3:1
|
Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio.
|
Eccli 27:32
|
Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur.
|
Lam 4:13
|
MEM. Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum.
|
Dan 3:86
|
Benedicite, spiritus et animæ justorum, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 13:9
|
et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum.
|
Mt 13:49
|
Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,
|
Mt 23:29
|
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,
|