Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

justitiam

Gen 15:6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
Gen 18:19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.
Deut 9:4 ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istæ deletæ sint nationes.
Deut 24:13 sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo.
I Reg 26:23 Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem: tradidit enim te Dominus hodie in manum meam, et nolui extendere manum meam in christum Domini.
II Reg 8:15 Et regnavit David super omnem Israël: faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo.
II Reg 22:21 Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
II Reg 22:25 Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
III Reg 8:32 tu exaudies in cælo: et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam.
III Reg 10:9 Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israël, eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum, et constituit te regem, ut faceres judicium et justitiam.
III Reg 11:33 eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon: et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et præcepta mea et judicia sicut David pater ejus.
I Par 18:14 Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo.
II Par 6:23 tu audies de cælo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam.
II Par 9:8 Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israël, et vult servare eum in æternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam.
Tob 13:8 Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
Iob 33:26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam.
Ps 7:9 Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.
Ps 7:18 Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.
Ps 9:5 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.
Ps 14:2 Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam;
Ps 16:1 Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
Ps 17:21 et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi;
Ps 17:25 Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.
Ps 21:32 Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt cæli justitiam ejus, populo qui nascetur, quem fecit Dominus.
Ps 34:24 Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
Ps 34:27 Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.
Ps 34:28 Et lingua mea meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam.
Ps 35:11 Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
Ps 36:6 Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem.
Ps 39:10 Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo; Domine, tu scisti.
Ps 44:5 Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam; et deducet te mirabiliter dextera tua.
Ps 44:8 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, præ consortibus tuis.
Ps 49:6 Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
Ps 50:16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
Ps 57:2 Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.
Ps 68:28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in justitiam tuam.
Ps 70:15 Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam,
Ps 70:19 et justitiam tuam, Deus, usque in altissima; quæ fecisti magnalia, Deus: quis similis tibi?
Ps 70:24 Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi.
Ps 71:2 Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.
Ps 71:3 Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.
Ps 96:6 Annuntiaverunt cæli justitiam ejus; et viderunt omnes populi gloriam ejus.
Ps 97:2 Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit justitiam suam.
Ps 98:4 et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.
Ps 105:3 Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore.
Ps 105:31 Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.
Ps 118:121 AIN. Feci judicium et justitiam, non tradas me calumniantibus me.
Ps 118:138 Mandasti justitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis.
Ps 131:9 Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent.
Prov 1:3 ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam erudtionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem: