Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

judicia

II Esd 10:29 omnes qui poterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei, ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et judicia ejus et cæremonias ejus,
Tob 3:2 dicens: Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium.
Tob 3:5 Et nunc Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum præcepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te.
Iudith 9:5 Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti.
Ps 9:17 Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
Ps 9:26 Non est Deus in conspectu ejus, inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur.
Ps 17:23 quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me.
Ps 18:10 Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa.
Ps 35:7 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
Ps 47:12 Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.
Ps 96:8 Audivit, et lætata est Sion; et exsultaverunt filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.
Ps 104:5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit, prodigia ejus, et judicia oris ejus.
Ps 104:7 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus.
Ps 118:7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
Ps 118:13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
Ps 118:30 Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblitus.
Ps 118:39 Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda.
Ps 118:62 Media nocte surgebam, ad confitendum tibi super judicia justificationis tuæ.
Ps 118:75 Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me.
Ps 118:106 Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ.
Ps 118:108 Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.
Ps 118:160 Principium verborum tuorum veritas; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
Ps 118:164 Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.
Ps 118:175 Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.
Ps 147:19 Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël.
Ps 147:20 Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.
Prov 12:5 Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta.
Prov 16:11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.
Prov 18:19 Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.
Prov 19:29 Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.
Eccles 5:7 Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii;
Sap 17:1 Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua. Propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt.
Eccli 17:10 Testamentum æternum constituit cum illis, et justitiam et judicia sua ostendit illis.
Eccli 17:24 et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei.
Eccli 18:29 Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impleverunt proverbia et judicia.
Eccli 45:6 Et dedit illi coram præcepta, et legem vitæ et disciplinæ, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israël.
Eccli 48:7 qui audis in Sina judicium, et in Horeb judicia defensionis:
Isa 26:9 Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis.
Isa 58:2 Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ, appropinquare Deo volunt.
Ier 1:16 et loquar judicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum.
Ier 4:12 Spiritus plenus ex his veniet mihi, et nunc ego loquar judicia mea cum eis.
Ier 39:5 Persecutus est autem eos exercitus Chaldæorum, et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichontinæ, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis, in Reblatha, quæ est in terra Emath: et locutus est ad eum judicia.
Ier 48:47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab.
Ier 52:9 Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quæ est in terra Emath, et locutus est ad eum judicia.
Ezech 5:6 Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et præcepta mea ultra quam terræ quæ in circuitu ejus sunt: judicia enim mea projecerunt, et in præceptis meis non ambulaverunt.
Ezech 5:6 Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et præcepta mea ultra quam terræ quæ in circuitu ejus sunt: judicia enim mea projecerunt, et in præceptis meis non ambulaverunt.
Ezech 5:7 Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Quia superastis gentes quæ in circuitu vestro sunt, et in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt non estis operati,
Ezech 5:7 Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Quia superastis gentes quæ in circuitu vestro sunt, et in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt non estis operati,
Ezech 5:8 ideo hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium:
Ezech 5:10 Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos: et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum.