Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

itaque

Dan 6:8 Nunc itaque rex, confirma sententiam, et scribe decretum: ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec prævaricari cuiquam liceat.
Dan 13:60 Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.
I Mach 6:58 Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum:
I Mach 9:30 Nunc itaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum.
I Mach 12:12 Lætamur itaque de gloria vestra.
I Mach 12:16 Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Jasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam.
I Mach 12:17 Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos, et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostræ.
I Mach 12:23 Sed et nos rescripsimus vobis: Pecora nostra, et possessiones nostræ, vestræ sunt: et vestræ, nostræ: mandavimus itaque hæc nuntiari vobis.
I Mach 13:6 Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores: quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratia.
I Mach 15:19 Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum: et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos.
II Mach 2:16 Acturi itaque purificationem scripsimus vobis: bene ergo facietis, si egeritis hos dies.
II Mach 4:31 Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico.
II Mach 4:37 Contristatus itaque animo Antiochus propter Oniam, et flexus ad misericordiam, lacrimas fudit, recordatus defuncti sobrietatem et modestiam:
II Mach 5:11 His itaque gestis, suspicatus est rex societatem deserturos Judæos: et ob hoc profectus ex Ægypto efferatis animis, civitatem quidem armis cepit.
II Mach 7:3 Iratus itaque rex, jussit sartagines et ollas æneas succendi: quibus statim succensis,
II Mach 7:7 Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum: et cute capitis ejus cum capillis abstracta, interrogabant si manducaret, priusquam toto corpore per membra singula puniretur.
II Mach 7:40 Et hic itaque mundus obiit, per omnia in Domino confidens.
II Mach 8:22 Constituit itaque fratres suos duces utrique ordini, Simonem, et Josephum, et Jonathan, subjectis unicuique millenis et quingentenis.
II Mach 8:29 His itaque gestis, et communiter ab omnibus facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur.
II Mach 9:26 Ora itaque vos, et peto memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum.
II Mach 12:4 Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus: cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos.
II Mach 12:41 Omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini, qui occulta fecerat manifesta:
II Mach 13:12 Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Judas ut se præpararent.
II Mach 13:14 Dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum constituit.
II Mach 14:15 Audito itaque Judæi Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit, ut in æternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit.
II Mach 15:17 Exhortati itaque Judæ sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter: ut virtus de negotiis judicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur.
II Mach 15:29 Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant.
Mt 1:17 Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim.
Mt 12:12 Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere.
Mt 23:31 itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
Mt 25:13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
Mt 25:28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta:
Lc 16:5 Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo?
Lc 21:36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.
Io 5:18 Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis:
Io 7:43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
Io 8:41 Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum.
Io 11:17 Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.
Io 18:4 Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quæritis?
Io 18:37 Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
Act 5:38 Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc, aut opus, dissolvetur:
Act 6:12 Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas: et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,
Act 8:22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
Act 10:20 Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos.
Rom 9:19 Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit?
Rom 12:1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
I Cor 3:21 Nemo itaque glorietur in hominibus.
I Cor 7:29 Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint:
Eph 4:1 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
Eph 5:15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes,