Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ira

Ps 94:11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
Prov 19:12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
Prov 21:24 Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
Prov 27:3 Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior.
Eccles 7:4 Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.
Eccles 7:10 Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.
Sap 5:23 Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter.
Sap 10:3 Ab hac ut recessit injustus, in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit.
Sap 11:10 Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.
Sap 11:19 aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes;
Sap 16:5 Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur.
Sap 16:6 Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ.
Sap 18:20 Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis et commotio in eremo facta est multitudinis; sed non diu permansit ira tua.
Sap 19:1 Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit: præsciebat enim et futura illorum;
Eccli 5:7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.
Eccli 5:7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.
Eccli 5:9 subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te.
Eccli 16:7 In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira.
Eccli 16:12 Misericordia enim et ira est cum illo: potens exoratio, et effundens iram.
Eccli 19:28 Est correptio mendax in ira contumeliosi, et est judicium quod non probatur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens.
Eccli 25:23 et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam.
Eccli 25:29 Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna.
Eccli 26:11 Mulier ebriosa ira magna, et contumelia: et turpitudo illius non tegetur.
Eccli 36:11 In ira flammæ devoretur qui salvatur: et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem.
Eccli 39:28 Quomodo cataclysmus aridam inebriavit, sic ira ipsius gentes quæ non exquisierunt eum hæreditabit.
Eccli 39:29 Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra, et viæ illius viis illorum directæ sunt, sic peccatoribus offensiones in ira ejus.
Isa 7:4 et dices ad eum: Vide ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, regis Syriæ, et filii Romeliæ;
Isa 9:19 In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis; vir fratri suo non parcet.
Isa 13:3 Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea.
Isa 63:3 Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea; et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.
Ier 4:8 Super hoc accingite vos ciliciis, plangite, et ululate, quia non est aversa ira furoris Domini a nobis.
Ier 21:5 Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi.
Ier 32:37 Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et indignatione grandi: et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter:
Ier 50:13 Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem: omnis qui transibit per Babylonem stupebit, et sibilabit super universis plagis ejus.
Ier 51:45 Egredimini de medio ejus, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini,
Lam 2:3 GHIMEL. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israël; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici, et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro.
Bar 2:13 Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos.
Bar 4:6 venundati estis gentibus non in perditionem: sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis.
Ezech 7:12 Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non lætetur, et qui vendit, non lugeat: quia ira super omnem populum ejus.
Ezech 7:14 Canite tuba, præparentur omnes: et non est qui vadat ad prælium, ira enim mea super universum populum ejus.
Ezech 13:13 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes in ira in consumptionem.
Ezech 19:12 Et evulsa est in ira, in terramque projecta, et ventus urens siccavit fructum ejus: marcuerunt et arefactæ sunt virgæ roboris ejus: ignis comedit eam.
Ezech 22:20 congregatione argenti, et æris, et stanni, et ferri, et plumbi, in medio fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea, et requiescam, et conflabo vos.
Ezech 43:8 Qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum, et postes suos juxta postes meos, et murus erat inter me et eos: et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt: propter quod consumpsi eos in ira mea.
Dan 2:12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.
Dan 3:13 Tunc Nabuchodonosor, in furore et in ira, præcepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago: qui confestim adducti sunt in conspectu regis.
Dan 9:16 Domine, in omnem justitiam tuam avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.
Nah 1:6 Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo.
Soph 2:2 priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies indignationis Domini.
Zach 1:15 et ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum.