Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ira

Ex 32:12 Ne quæso dicant Ægyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
Num 16:22 Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet?
Num 16:46 dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis: jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit.
Deut 13:17 et non adhærebit de illo anathemate quidquam in manu tua: ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis,
Deut 29:23 sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodomæ et Gomorrhæ, Adamæ et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo.
Deut 29:24 Et dicent omnes gentes: Quare sic fecit Dominus terræ huic? quæ est hæc ira furoris ejus immensa?
Deut 29:28 et ejecit eos de terra sua in ira et in furore, et in indignatione maxima, projecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur.
Ios 9:20 Sed hoc faciemus eis: reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si pejeraverimus:
Ios 22:18 Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Israël ira ejus desæviet.
Ios 22:20 Nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israël ira ejus incubuit? et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo.
I Reg 20:34 Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.
IV Reg 22:13 Ite et consulite Dominum super me, et super populo, et super omni Juda, de verbis voluminis istius, quod inventum est: magna enim ira Domini succensa est contra nos: quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est nobis.
IV Reg 23:26 Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor ejus contra Judam: propter irritationes, quibus provocaverat eum Manasses.
I Par 27:24 Joab filius Sarviæ cœperat numerare, nec complevit: quia super hoc ira irruerat in Israël: et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.
II Par 12:12 Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus: siquidem et in Juda inventa sunt opera bona.
II Par 19:10 Omnem causam, quæ venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem, ubicumque quæstio est de lege, de mandato, de cæremoniis, de justificationibus: ostendite eis, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros: sic ergo agentes non peccabitis.
II Par 24:18 Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus, et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum.
II Par 28:13 et dixerunt eis: Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adjicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israël.
II Par 30:8 Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus, quod sanctificavit in æternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus.
II Par 32:25 Sed non juxta beneficia, quæ acceperat, retribuit, quia elevatum est cor ejus: et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerusalem.
II Par 32:26 Humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor ejus, tam ipse, quam habitatores Jerusalem: et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiæ.
I Esd 10:14 constituantur principes in universa multitudine: et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem, et judices ejus, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc.
Esth 5:10 et dissimulata ira, reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem suam:
Esth 7:10 Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo: et regis ira quievit.
Iob 36:18 Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te.
Ps 2:5 Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
Ps 2:13 Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.
Ps 6:2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.
Ps 7:7 Exsurge, Domine, in ira tua; et exaltare in finibus inimicorum meorum; et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti;
Ps 17:9 Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit; carbones succensi sunt ab eo.
Ps 20:10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis.
Ps 26:9 Ne avertas faciem tuam a me; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.
Ps 29:6 Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia.
Ps 30:10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.
Ps 36:8 Desine ab ira, et derelinque furorem; noli æmulari ut maligneris.
Ps 37:2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me;
Ps 54:4 a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.
Ps 54:22 divisi sunt ab ira vultus ejus; et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum; et ipsi sunt jacula.
Ps 55:8 pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes.
Ps 57:10 Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.
Ps 58:14 in consummatione, in ira consummationis; et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ.
Ps 75:8 Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
Ps 76:10 aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas?
Ps 77:21 Ideo audivit Dominus et distulit; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israël;
Ps 77:31 et ira Dei ascendit super eos; et occidit pingues eorum, et electos Israël impedivit.
Ps 82:16 ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.
Ps 84:4 Mitigasti omnem iram tuam, avertisti ab ira indignationis tuæ.
Ps 88:47 Usquequo, Domine, avertis in finem: exardescet sicut ignis ira tua?
Ps 89:7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
Ps 89:9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt; et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur;