I Mach 2:30
|
et sederunt ibi ipsi, et filii eorum, et mulieres eorum, et pecora eorum: quoniam inundaverunt super eos mala.
|
I Mach 2:38
|
Et intulerunt illis bellum sabbatis: et mortui sunt ipsi, et uxores eorum, et filii eorum, et pecora eorum usque ad mille animas hominum.
|
I Mach 5:57
|
et dixit: Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quæ in circuitu nostro sunt.
|
I Mach 6:52
|
Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos.
|
I Mach 7:20
|
Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem:
|
I Mach 9:13
|
exclamaverunt autem et hi qui erant ex parte Judæ etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum: et commissum est prælium a mane usque ad vesperam.
|
I Mach 10:47
|
Et complacuit eis in Alexandrum, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus.
|
I Mach 10:54
|
et nunc statuamus ad invicem amicitiam: et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus, et dabo tibi dona, et ipsi, digna te.
|
I Mach 11:40
|
et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui: et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius, et inimicitias exercituum ejus adversus illum. Et mansit ibi diebus multis.
|
I Mach 15:35
|
Nam de Joppe et Gazara quæ expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra: horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum.
|
II Mach 1:11
|
De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem dimicavimus.
|
II Mach 2:29
|
Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes.
|
II Mach 3:2
|
fiebat ut et ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent:
|
II Mach 6:8
|
Decretum autem exiit in proximas gentilium civitates, suggerentibus Ptolemæis, ut pari modo et ipsi adversus Judæos agerent, ut sacrificarent:
|
II Mach 6:25
|
et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vitæ tempus decipiantur, et per hoc maculam atque execrationem meæ senectuti conquiram.
|
II Mach 8:20
|
et de prælio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedonibus sociis hæsitantibus, ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia, propter auxilium illis datum de cælo, et beneficia pro his plurima consecuti sunt.
|
II Mach 8:28
|
Post sabbatum vero debilibus, et orphanis, et viduis diviserunt spolia: et residua ipsi cum suis habuere.
|
II Mach 11:28
|
Si valetis, sic estis ut volumus: sed et ipsi bene valemus.
|
II Mach 15:21
|
considerans Machabæus adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in cælum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam.
|
Mt 5:4
|
Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram.
|
Mt 5:5
|
Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.
|
Mt 5:6
|
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur.
|
Mt 5:7
|
Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.
|
Mt 5:8
|
Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.
|
Mt 6:34
|
Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.
|
Mt 12:27
|
Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt.
|
Mt 20:10
|
Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
|
Mt 25:44
|
Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?
|
Lc 1:2
|
sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:
|
Lc 2:50
|
Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.
|
Lc 9:36
|
Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant.
|
Lc 11:4
|
Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.
|
Lc 11:19
|
Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt.
|
Lc 11:46
|
At ille ait: Et vobis legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
|
Lc 11:48
|
Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra.
|
Lc 11:52
|
Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.
|
Lc 13:4
|
Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem?
|
Lc 14:1
|
Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.
|
Lc 14:12
|
Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio;
|
Lc 16:28
|
habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
|
Lc 18:34
|
Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.
|
Lc 22:23
|
Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.
|
Lc 22:71
|
At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus.
|
Lc 24:14
|
Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant.
|
Lc 24:35
|
Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
|
Lc 24:52
|
Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno:
|
Io 4:42
|
Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
|
Io 4:45
|
Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum.
|
Io 17:8
|
quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.
|
Io 17:19
|
et pro eis ego sanctificabo meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
|