Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

intra

I Mach 13:44 Et eruperant qui erant intra machinam in civitatem, et factus est motus magnus in civitate.
II Mach 1:15 Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneæ, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum,
II Mach 14:43 Sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbæ intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum præcipitavit semetipsum viriliter in turbas:
Mt 3:9 Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
Mt 6:6 Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Mt 9:3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat.
Mt 9:21 Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.
Mt 16:7 At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus.
Mt 16:8 Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis?
Mt 21:38 Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.
Mt 25:21 Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
Mt 25:23 Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
Mc 2:8 Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
Mc 6:51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant:
Mc 14:4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est?
Lc 7:39 Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est.
Lc 7:49 Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit?
Lc 11:38 Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
Lc 12:17 et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregam fructus meos?
Lc 16:3 Ait autem villicus intra se: Quid faciam? quia dominus meus aufert a me villicationem. Fodere non valeo, mendicare erubesco.
Lc 17:21 neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
Lc 18:4 Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor:
Lc 20:5 At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis illi?
Lc 20:14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas.
Act 10:17 Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset: ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, astiterunt ad januam.
Rom 8:23 Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.