Lc 18:6
|
Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit:
|
Act 1:18
|
Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus.
|
Act 8:23
|
In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse.
|
Act 24:20
|
aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,
|
Rom 6:13
|
Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo.
|
II Thess 2:7
|
Nam mysterium jam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.
|
II Thess 2:10
|
et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,
|
Iac 3:6
|
Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.
|
II Petr 2:15
|
derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit:
|