Ps 7:15
|
Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
|
Ps 10:6
|
Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
|
Ps 13:4
|
Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis?
|
Ps 27:3
|
Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
|
Ps 30:19
|
muta fiant labia dolosa, quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.
|
Ps 35:13
|
Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.
|
Ps 36:1
|
Psalmus ipsi David. Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem;
|
Ps 37:19
|
Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.
|
Ps 38:12
|
A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus, propter iniquitatem corripuisti hominem: et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo.
|
Ps 40:7
|
Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur.
|
Ps 44:8
|
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, præ consortibus tuis.
|
Ps 50:3
|
Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
|
Ps 50:5
|
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.
|
Ps 51:5
|
Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
|
Ps 52:5
|
Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis?
|
Ps 54:10
|
Præcipita, Domine, divide linguas eorum; quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
|
Ps 58:3
|
Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me.
|
Ps 58:6
|
Exsurge in occursum meum, et vide: et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël, intende ad visitandas omnes gentes; non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem.
|
Ps 63:3
|
Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.
|
Ps 68:28
|
Appone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in justitiam tuam.
|
Ps 68:28
|
Appone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in justitiam tuam.
|
Ps 72:8
|
Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt.
|
Ps 72:19
|
Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam.
|
Ps 74:6
|
Nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
|
Ps 81:2
|
Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?
|
Ps 84:3
|
Remisisti iniquitatem plebis tuæ, operuisti omnia peccata eorum.
|
Ps 91:8
|
Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi;
|
Ps 91:10
|
Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
|
Ps 93:4
|
effabuntur et loquentur iniquitatem, loquentur omnes qui operantur injustitiam?
|
Ps 93:16
|
Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?
|
Ps 93:23
|
Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos; disperdet illos Dominus Deus noster.
|
Ps 100:8
|
In matutino interficiebam omnes peccatores terræ, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
|
Ps 105:6
|
Peccavimus cum patribus nostris; injuste egimus, iniquitatem fecimus.
|
Ps 118:3
|
Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.
|
Ps 118:78
|
Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me; ego autem exercebor in mandatis tuis.
|
Ps 124:3
|
Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum; ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,
|
Ps 124:5
|
Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël!
|
Ps 128:3
|
Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam.
|
Ps 140:4
|
Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem; et non communicabo cum electis eorum.
|
Ps 140:9
|
Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
|
Prov 10:11
|
Vena vitæ os justi, et os impiorum operit iniquitatem.
|
Prov 19:28
|
Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem.
|
Prov 21:15
|
Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.
|
Prov 22:8
|
Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur.
|
Prov 26:6
|
Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium stultum.
|
Eccles 3:16
|
Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiæ iniquitatem:
|
Sap 3:14
|
et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
|
Eccli 17:17
|
Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei.
|
Eccli 20:30
|
Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur: qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem.
|
Isa 5:18
|
Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum!
|