Mich 3:10
|
qui ædificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate.
|
Mich 6:12
|
In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
|
Hab 2:12
|
Væ qui ædificat civitatem in sanguinibus, et præparat urbem in iniquitate!
|
Hab 2:17
|
Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terræ, et civitatis, et omnium habitantium in ea.
|
Hab 3:7
|
Pro iniquitate vidi tentoria Æthiopiæ; turbabuntur pelles terræ Madian.
|
Soph 1:9
|
et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.
|
Mal 2:6
|
Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus: in pace et in æquitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate.
|
Mt 23:28
|
Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
|
Lc 11:39
|
Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
|
Rom 1:29
|
repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate: susurrones,
|
I Cor 13:6
|
non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:
|
II Cor 6:14
|
Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras?
|
II Tim 2:19
|
Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.
|
Tit 2:14
|
qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
|
I Io 1:9
|
Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
|