Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

inimicis

Ex 1:10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
Ex 23:22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.
Lev 26:37 et corruent singuli super fratres suos, quasi bella fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere.
Num 14:42 nolite ascendere: non enim est Dominus vobiscum: ne corruatis coram inimicis vestris.
Num 23:11 Dixitque Balac ad Balaam: Quid est hoc quod agis? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis.
Num 24:10 Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti:
Num 24:18 Et erit Idumæa possessio ejus: hæreditas Seir cedet inimicis suis: Israël vero fortiter aget.
Deut 1:42 ait mihi Dominus: Dic ad eos: Nolite ascendere, neque pugnetis: non enim sum vobiscum: ne cadatis coram inimicis vestris.
Deut 28:31 Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur tibi. Oves tuæ dentur inimicis tuis, et non sit qui te adjuvet.
Deut 28:68 Reducet te Dominus classibus in Ægyptum per viam de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat.
Ios 10:13 Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro justorum? Stetit itaque sol in medio cæli, et non festinavit occumbere spatio unius diei.
I Reg 14:24 Et viri Israël sociati sunt sibi in die illa: adjuravit autem Saul populum, dicens: Maledictus vir, qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. Et non manducavit universus populus panem:
I Reg 18:25 Dixit autem Saul: Sic loquimini ad David: Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum præputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum.
I Reg 25:22 Hæc faciat Deus inimicis David, et hæc addat, si reliquero de omnibus quæ ad ipsum pertinent usque mane, mingentem ad parietem.
II Reg 7:1 Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis,
II Reg 7:11 ex die qua constitui judices super populum meum Israël: et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis: prædicitque tibi Dominus, quod domum faciat tibi Dominus.
II Reg 22:4 Laudabilem invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero.
II Reg 22:49 Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me.
III Reg 8:46 Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope,
I Par 22:9 filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus.
II Par 6:24 Si superatus fuerit populus tuus Israël ab inimicis (peccabunt enim tibi) et conversi egerint pœnitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto,
II Par 20:27 Reversusque est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat ante eos, in Jerusalem cum lætitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis.
II Esd 5:9 Dixique ad eos: Non est bona res, quam facitis: quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris?
Iudith 8:19 pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis: nos autem alterum deum nescimus præter ipsum.
Iudith 13:27 Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Judith: Deus Israël, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea.
Esth 9:22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque lætitiæ, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.
Esth 13:6 jussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis præpositus est et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum conjugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni præsentis:
Ps 7:5 si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.
Ps 9:14 Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis,
Ps 16:14 Frameam tuam ab inimicis manus tuæ. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.
Ps 17:4 Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
Ps 17:18 Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Quoniam confortati sunt super me,
Ps 17:48 Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me; liberator meus de inimicis meis iracundis.
Ps 20:9 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.
Ps 53:7 Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos.
Ps 58:2 Eripe me de inimicis mei, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me.
Ps 67:24 ut intingatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
Ps 126:5 Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
Ps 135:24 et redimit nos ab inimicis nostris, quoniam in æternum misericordia ejus.
Ps 142:9 Eripe me de inimicis meis, Domine; ad te confugi.
Sap 10:12 Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.
Sap 11:3 Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt.
Sap 16:8 In hoc autem ostendisti inimicis nostris, quia tu es qui liberas ab omni malo.
Eccli 6:4 Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum.
Eccli 6:13 Ab inimicis tuis separare, et ab amicis tuis attende.
Eccli 18:31 Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciat te in gaudium inimicis tuis.
Eccli 30:5 In vita sua vidit, et lætatus est in illo: in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis:
Eccli 42:11 Super filiam luxuriosam confirma custodiam, nequando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et objectione plebis, et confundat te in multitudine populi.
Eccli 48:23 Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis: sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ.
Isa 1:24 Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël: Heu! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.