Eccli 12:9
|
In bonis viri, inimici illius in tristitia: et in malitia illius, amicus agnitus est.
|
Ier 6:25
|
Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu.
|
Ier 19:9
|
Et cibabo eos carnibus filiorum suorum, et carnibus filiarum suarum: et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione, et in angustia in qua concludent eos inimici eorum, et qui quærunt animas eorum.
|
Ier 30:14
|
Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
|
Ier 31:16
|
Hæc dicit Dominus: Quiescat vos tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici:
|
Ier 44:30
|
hæc dicit Dominus: Ecce ego tradam Pharaonem Ephree regem Ægypti, in manu inimicorum ejus, et in manu quærentium animam illius, sicut tradidi Sedeciam regem Juda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, inimici sui, et quærentis animam ejus.
|
Lam 1:2
|
BETH. Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur eam, et omnibus caris ejus; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
|
Lam 1:5
|
HE. Facti sunt hostes ejus in capite; inimici ejus locupletati sunt: quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.
|
Lam 1:21
|
SIN. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.
|
Lam 2:3
|
GHIMEL. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israël; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici, et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro.
|
Lam 2:7
|
ZAIN. Repulit Dominus altare suum; maledixit sanctificationi suæ: tradidit in manu inimici muros turrium ejus. Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni.
|
Lam 2:16
|
PHE. Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui: sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt: Devorabimus: en ista est dies quam exspectabamus; invenimus, vidimus.
|
Lam 3:46
|
PHE. Aperuerunt super nos os suum omnes inimici.
|
Lam 3:52
|
SADE. Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis.
|
Mich 5:9
|
Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt.
|
Mich 7:6
|
Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus.
|
I Mach 3:6
|
et repulsi sunt inimici ejus præ timore ejus, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt: et directa est salus in manu ejus.
|
I Mach 4:36
|
Dixit autem Judas, et fratres ejus: Ecce contriti sunt inimici nostri: ascendamus nunc mundare sancta, et renovare.
|
I Mach 9:29
|
Ex quo frater tuus Judas defunctus est, vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos nostros, Bacchidem et eos qui inimici sunt gentis nostræ.
|
I Mach 11:38
|
Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium: et inimici erant ei omnes exercitus patrum ejus.
|
I Mach 12:15
|
habuimus enim de cælo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri.
|
I Mach 14:31
|
Et voluerunt inimici eorum calcare et atterere regionem ipsorum, et extendere manus in sancta eorum.
|
Mt 10:36
|
et inimici hominis, domestici ejus.
|
Lc 10:19
|
Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit.
|
Lc 19:43
|
Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique:
|
Lc 23:12
|
Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem.
|
Rom 5:10
|
Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.
|
Rom 11:28
|
Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres.
|
Col 1:21
|
Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis:
|
Heb 10:13
|
de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
|
Apoc 11:12
|
Et audierunt vocem magnam de cælo, dicentem eis: Ascendite huc. Et ascenderunt in cælum in nube: et viderunt illos inimici eorum.
|