Lc 9:4
|
Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.
|
Lc 12:59
|
Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.
|
Lc 16:26
|
et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.
|
Lc 19:4
|
Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus.
|
Io 4:43
|
Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.
|
Act 7:4
|
Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis.
|
Act 13:4
|
Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam: et inde navigaverunt Cyprum.
|
Act 14:25
|
et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus quod compleverunt.
|
Act 16:12
|
et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.
|
Act 18:7
|
Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogæ.
|
Act 20:13
|
Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.
|
Act 20:15
|
Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.
|
Act 21:1
|
Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram.
|
Act 22:5
|
sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu, a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.
|
Act 27:4
|
Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii.
|
Act 27:12
|
Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phœnicen, hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum et ad Corum.
|
Act 27:28
|
Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti: et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim.
|
Act 28:15
|
Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Apii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
|