Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

impii

Ex 9:27 Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus; ego et populus meus, impii.
I Reg 2:9 Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
II Reg 4:11 Quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non quæram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra?
Iob 3:17 Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
Iob 9:24 Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est?
Iob 18:5 Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus?
Iob 20:29 Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino.
Iob 21:7 Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?
Iob 27:13 Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
Iob 36:17 Causa tua quasi impii judicata est: causam judiciumque recipies.
Ps 1:4 Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.
Ps 1:5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum,
Ps 11:9 In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.
Ps 30:18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum;
Ps 50:15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.
Prov 2:22 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.
Prov 3:33 Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur.
Prov 10:16 Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum.
Prov 10:30 Justus in æternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram.
Prov 12:12 Desiderium impii munimentum est pessimorum, radix autem justorum proficiet.
Prov 12:21 Non contristabit justum quidquid ei acciderit, impii autem replebuntur malo.
Prov 13:17 Nuntius impii cade in malum; legatus autem fidelis, sanitas.
Prov 14:19 Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.
Prov 15:6 Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio.
Prov 15:9 Abominatio est Domino via impii; qui sequitur justitiam diligitur ab eo.
Prov 18:5 Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.
Prov 21:10 Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo.
Prov 21:12 Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.
Prov 24:16 Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum.
Prov 28:28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur justi.
Prov 29:2 In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
Prov 29:27 Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.
Eccles 8:14 Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.
Sap 1:9 In cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.
Sap 5:15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur; et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.
Sap 11:10 Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.
Sap 16:16 Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt; novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti.
Eccli 7:19 Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis.
Eccli 13:30 Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii.
Eccli 15:12 Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii.
Eccli 16:3 Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii:
Eccli 22:13 Luctus mortui septem dies: fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum.
Eccli 41:11 Væ vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi!
Eccli 41:13 Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem.
Ier 5:26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.
Ezech 13:22 Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi: et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret:
Ezech 18:20 Anima quæ peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.
Ezech 18:23 Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat?
Ezech 33:11 Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis: et quare moriemini, domus Israël?
Ezech 33:12 Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit: et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit.