Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

illud

Gen 3:3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.
Gen 33:20 Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.
Gen 50:20 Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.
Ex 10:14 Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti: et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt.
Ex 12:47 Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.
Ex 14:16 Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum.
Ex 14:21 Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua.
Ex 16:25 Dixitque Moyses: Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini: non invenietur hodie in agro.
Ex 16:34 sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.
Ex 18:18 Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere.
Ex 20:25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.
Ex 25:9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud:
Ex 27:2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: et operies illud ære.
Ex 27:8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.
Ex 29:26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.
Ex 29:36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.
Ex 29:37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
Ex 30:3 Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum,
Ex 30:7 Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud:
Ex 30:18 Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum: ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,
Ex 31:14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
Ex 31:16 Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum
Ex 32:24 Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulerunt, et dederunt mihi: et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.
Ex 35:12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur:
Ex 37:9 extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.
Ex 37:26 Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.
Ex 40:6 et ante illud altare holocausti:
Ex 40:16 Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
Ex 40:28 Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
Ex 40:32 operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
Lev 6:15 Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino:
Lev 6:18 Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini: omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur.
Lev 8:11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.
Lev 8:29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.
Lev 10:12 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est.
Lev 11:4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.
Lev 11:26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur.
Lev 11:35 Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.
Lev 13:54 præcipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis.
Lev 14:20 et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.
Lev 16:19 aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israël.
Lev 22:9 Custodiant præcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos.
Lev 22:18 Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israël, dicesque ad eos: Homo de domo Israël, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,
Lev 27:10 et mutari non poterit, id est, nec melius malo, nec pejus bono: quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est, et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino.
Num 4:13 Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,
Num 5:25 tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius:
Num 5:25 tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius:
Num 7:1 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus:
Num 9:11 in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud:
Num 9:15 Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane.