Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

illo

Eccli 10:27 Magnus, et judex, et potens est in honore: et non est major illo qui timet Deum.
Eccli 11:13 et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.
Eccli 11:21 Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce.
Eccli 12:11 et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo.
Eccli 13:14 Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
Eccli 14:6 Qui sibi invidet, nihil est illo nequius: et hæc redditio est malitiæ illius.
Eccli 14:20 Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo.
Eccli 14:21 Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo.
Eccli 15:3 Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur:
Eccli 16:12 Misericordia enim et ira est cum illo: potens exoratio, et effundens iram.
Eccli 16:20 Et in omnibus his insensatum est cor, et omne cor intelligitur ab illo.
Eccli 19:27 Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo.
Eccli 22:15 Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius.
Eccli 22:16 Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius.
Eccli 27:18 Dilige proximum, et conjungere fide cum illo.
Eccli 27:29 Et qui foveam fodit incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo.
Eccli 29:3 Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.
Eccli 30:2 Qui docet filium suum laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriabitur.
Eccli 30:2 Qui docet filium suum laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriabitur.
Eccli 30:3 Qui docet filium suum in zelum mittit inimicum, et in medio amicorum gloriabitur in illo.
Eccli 30:5 In vita sua vidit, et lætatus est in illo: in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis:
Eccli 30:13 Doce filium tuum, et operare in illo, ne in turpitudinem illius offendas.
Eccli 31:7 Lignum offensionis est aurum sacrificantium: væ illis qui sectantur illud! et omnis imprudens deperiet in illo.
Eccli 31:10 Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria æterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus; facere mala, et non fecit.
Eccli 31:22 Quam sufficiens est homini eruditio vinum exiguum! et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem.
Eccli 32:28 Qui credit Deo attendit mandatis: et qui confidit in illo non minorabitur.
Eccli 37:17 Cor boni consilii statue tecum: non est enim tibi aliud pluris illo.
Eccli 39:24 Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis ejus.
Eccli 39:40 Non est dicere: Hoc illo nequius est: omnia enim in tempore suo comprobabuntur.
Eccli 44:20 Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria: qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo.
Isa 18:7 In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.
Isa 20:2 in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus.
Isa 30:23 Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis; pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose,
Isa 39:1 In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam; audierat enim quod ægrotasset et convaluisset.
Isa 40:10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur, ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.
Isa 42:1 Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus proferet.
Isa 62:11 Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ: Dicite filiæ Sion: Ecce Salvator tuus venit; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo.
Ier 3:17 In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini: et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.
Ier 4:11 In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem: Ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei, non ad ventilandum et ad purgandum.
Ier 8:1 In illo tempore, ait Dominus, ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulchris suis:
Ier 25:15 Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te.
Ier 28:1 Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciæ regis Juda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur, propheta de Gabon, in domo Domini, coram sacerdotibus et omni populo, dicens:
Ier 28:17 Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense septimo.
Ier 31:1 In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israël, et ipsi erunt mihi in populum.
Ier 33:15 In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiæ, et faciet judicium et justitiam in terra:
Ier 50:4 In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israël ipsi et filii Juda simul: ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum quærent:
Ier 50:20 In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, quæretur iniquitas Israël, et non erit: et peccatum Juda, et non invenietur, quoniam propitius ero eis quos reliquero.
Ezech 3:2 Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo:
Ezech 29:21 In die illo pullulabit cornu domui Israël, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quia ego Dominus.
Ezech 31:8 Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei: abietes non adæquaverunt summitatem ejus, et platani non fuerunt æquæ frondibus illius: omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini ejus.