Zach 3:9
|
Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terræ illius in die una.
|
I Mach 7:42
|
sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie: et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua: et judica illum secundum malitiam illius.
|
I Mach 9:55
|
In tempore illo percussus est Alcimus: et impedita sunt opera illius, et occlusum est os ejus, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua.
|
I Mach 11:73
|
Et viderunt qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum, et insequebantur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenerunt usque illuc:
|
II Mach 3:39
|
Nam ipse, qui habet in cælis habitationem, visitator et adjutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit.
|
II Mach 9:9
|
ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus carnes ejus effluerent, odore etiam illius et fœtore exercitus gravaretur:
|
II Mach 10:37
|
Per continuum autem biduum præsidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt: et fratrem illius Chæream et Apollophanem occiderunt.
|
Mt 7:27
|
et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
|
Mt 12:29
|
Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet.
|
Mt 12:45
|
Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.
|
Mt 13:44
|
Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.
|
Mt 14:35
|
Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes:
|
Mt 18:27
|
Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.
|
Mt 22:24
|
dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
|
Mt 24:50
|
veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat:
|
Mc 2:15
|
Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus: erant enim multi, qui et sequebantur eum.
|
Lc 1:5
|
Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.
|
Lc 6:49
|
Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna.
|
Lc 10:35
|
Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
|
Lc 10:39
|
et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.
|
Lc 11:26
|
Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.
|
Lc 12:46
|
veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.
|
Lc 15:15
|
Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
|
Lc 15:28
|
Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.
|
Io 5:47
|
Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?
|
Io 9:28
|
Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus.
|
Io 11:44
|
Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire.
|
Io 11:49
|
Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam,
|
Io 11:51
|
Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,
|
Io 18:13
|
Et adduxerunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius.
|
Act 5:15
|
ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis.
|
Act 21:12
|
Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam.
|
Act 22:11
|
Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.
|
Act 22:15
|
quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti.
|
Act 23:19
|
Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est quod habes indicare mihi?
|
Rom 2:26
|
Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur?
|
II Cor 8:9
|
Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
|
Phil 3:10
|
ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus:
|
Iac 2:22
|
Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?
|
II Petr 1:16
|
Non enim doctas fabulas secuto notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis.
|
Apoc 1:15
|
et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum:
|
Apoc 21:22
|
Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus.
|