Mc 13:21
|
Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
|
Mc 14:15
|
Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum: et illic parate nobis.
|
Lc 17:21
|
neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
|
Lc 17:23
|
Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini:
|
Io 3:22
|
Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
|
Io 3:23
|
Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur.
|
Io 10:40
|
Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic;
|
Io 12:9
|
Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
|
Io 12:26
|
Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
|
Act 10:18
|
Et cum vocassent, interrogabant, si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.
|
Iac 2:3
|
et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum:
|
Apoc 2:14
|
Sed habeo aversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari:
|
Apoc 21:25
|
Et portæ ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic.
|