Io 10:6
|
Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
|
Io 11:13
|
Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
|
Io 11:20
|
Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat.
|
Io 11:23
|
Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus.
|
Io 11:27
|
Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
|
Io 17:24
|
Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
|
Io 20:13
|
Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum.
|
Io 21:16
|
Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.
|
Act 2:30
|
Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus:
|
Act 3:10
|
Cognoscebant autem illum, quod ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contingerat illi.
|
Act 4:21
|
At illi comminantes dimiserunt eos: non invenientes quomodo punirent eos propter populum, quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.
|
Act 5:39
|
si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi.
|
Act 5:41
|
Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.
|
Act 7:5
|
Et non dedit illi hæreditatem in ea, nec passum pedis: sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini ejus post ipsum, cum non haberet filium.
|
Act 7:5
|
Et non dedit illi hæreditatem in ea, nec passum pedis: sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini ejus post ipsum, cum non haberet filium.
|
Act 7:8
|
Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Jacob: et Jacob, duodecim patriarchas.
|
Act 7:25
|
Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt.
|
Act 7:30
|
Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammæ rubi.
|
Act 7:33
|
Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est.
|
Act 7:35
|
Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et judicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo.
|
Act 7:47
|
Salomon autem ædificavit illi domum.
|
Act 8:25
|
Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
|
Act 8:35
|
Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.
|
Act 9:7
|
Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
|
Act 9:16
|
Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
|
Act 9:29
|
Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis: illi autem quærebant occidere eum.
|
Act 9:34
|
Et ait illi Petrus: Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit.
|
Act 9:41
|
Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos, et viduas, assignavit eam vivam.
|
Act 10:4
|
At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, Domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
|
Act 10:7
|
Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.
|
Act 10:7
|
Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.
|
Act 10:35
|
sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
|
Act 11:19
|
Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis.
|
Act 12:8
|
Dixit autem angelus ad eum: Præcingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me.
|
Act 12:15
|
At illi dixerunt ad eam: Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: Angelus ejus est.
|
Act 12:20
|
Erat autem iratus Tyriis et Sidonis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo.
|
Act 13:51
|
At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.
|
Act 14:20
|
Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,
|
Act 15:11
|
Sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
|
Act 16:31
|
At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum: et salvus eris tu, et domus tua.
|
Act 19:2
|
dixitque ad eos: Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.
|
Act 20:3
|
ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam: habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
|
Act 20:16
|
Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis.
|
Act 21:6
|
Et cum valefecissemus invicem ascendimus navem: illi autem redierunt in sua.
|
Act 21:20
|
At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis.
|
Act 22:27
|
Accedens autem tribunus, dixit illi: Dic mihi si tu Romanus es? At ille dixit: Etiam.
|
Act 23:17
|
Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait: Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.
|
Act 23:28
|
Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.
|
Act 23:30
|
Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te denuntians: et accusatoribus ut dicant apud te. Vale.
|
Act 28:6
|
At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum.
|