Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ibi

I Mach 11:16 Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur: rex autem Ptolemæus exaltatus est.
I Mach 11:40 et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui: et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius, et inimicitias exercituum ejus adversus illum. Et mansit ibi diebus multis.
I Mach 12:34 (audivit enim quod vellent præsidium tradere partibus Demetrii), et posuit ibi custodes ut custodirent eam.
I Mach 13:53 Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse, et qui cum eo erant.
II Mach 2:5 Et veniens ibi Jeremias, invenit locum speluncæ: et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit.
II Mach 5:9 et qui multos de patria sua expulerat, peregre periit, Lacedæmonas profectus, quasi pro cognatione ibi refugium habiturus:
Mt 2:13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.
Mt 2:15 et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi filium meum.
Mt 5:23 Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:
Mt 5:24 relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.
Mt 6:21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
Mt 8:12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
Mt 10:11 In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis.
Mt 12:45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.
Mt 13:50 et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium.
Mt 13:58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
Mt 14:23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi:
Mt 15:29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi.
Mt 18:20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
Mt 19:2 et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi.
Mt 22:11 Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
Mt 22:13 Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
Mt 26:71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno.
Mt 27:55 Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei:
Mt 27:61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.
Mt 28:7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixi vobis.
Mt 28:10 Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt.
Mc 1:38 Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni.
Mc 3:1 Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam.
Mc 5:11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
Mc 6:5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit:
Mc 16:7 Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
Lc 2:6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
Lc 6:6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.
Lc 8:32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte: et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.
Lc 9:4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.
Lc 10:6 et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur.
Lc 11:26 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.
Lc 12:34 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Lc 15:13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
Lc 22:12 Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.
Lc 23:33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
Io 2:1 Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi.
Io 2:6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.
Io 2:12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus.
Io 4:6 Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.
Io 4:40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
Io 4:40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
Io 5:5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
Io 6:3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.