Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

hæreditatem

Lev 20:24 Vobis autem loquor. Possidete terram eorum, quam dabo vobis in hæreditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis.
Num 27:6 Justam rem postulant filiæ Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.
Num 27:10 Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus.
Num 32:18 Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israël hæreditatem suam:
Deut 3:18 Præcepique vobis in tempore illo, dicens: Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hæreditatem: expediti præcedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti,
Deut 9:26 et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et hæreditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Ægypto in manu forti.
Deut 18:1 Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent,
Deut 33:4 Legem præcepit nobis Moyses, hæreditatem multitudinis Jacob.
Ios 17:6 Filiæ enim Manasse possederunt hæreditatem in medio filiorum ejus. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant.
I Reg 10:1 Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus, et deosculatus est eum, et ait: Ecce, unxit te Dominus super hæreditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus, qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem.
II Reg 20:19 Nonne ego sum quæ respondeo veritatem in Israël, et tu quæris subvertere civitatem et evertere matrem in Israël? Quare præcipitas hæreditatem Domini?
III Reg 8:53 Tu enim separasti eos tibi in hæreditatem de universis populis terræ, sicut locutus es per Moysen servum tuum, quando eduxisti patres nostros de Ægypto, Domine Deus.
III Reg 21:3 Cui respondit Naboth: Propitius sit mihi Dominus, ne dem hæreditatem patrum meorum tibi.
III Reg 21:4 Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens: Non dabo tibi hæreditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem.
Tob 14:15 invenitque eos incolumes in senectute bona: et curam eorum gessit, et ipse clausit oculos eorum: et omnem hæreditatem domus Raguelis ipse percepit: viditque quintam generationem, filios filiorum suorum.
Esth 13:15 Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hæreditatem tuam delere.
Esth 14:5 Audivi a patre meo quod tu, Domine, tulisses Israël de cunctis gentibus, et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, ut possideres hæreditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es.
Esth 14:9 volunt tua mutare promissa, et delere hæreditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui,
Iob 31:2 Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis?
Iob 42:15 Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra: deditque eis pater suus hæreditatem inter fratres earum.
Ps 2:8 Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
Ps 5:1 In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David.
Ps 15:5 Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.
Ps 32:12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in hæreditatem sibi.
Ps 46:5 Elegit nobis hæreditatem suam; speciem Jacob quam dilexit.
Ps 60:6 Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam; dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum.
Ps 77:62 Et conclusit in gladio populum suum, et hæreditatem suam sprevit.
Ps 77:71 pascere Jacob, servum suum, et Israël, hæreditatem suam.
Ps 78:1 Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.
Ps 93:5 Populum tuum, Domine, humiliaverunt; et hæreditatem tuam vexaverunt.
Ps 93:14 Quia non repellet Dominus plebem suam, et hæreditatem suam non derelinquet:
Ps 105:40 Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam.
Ps 110:7 ut det illis hæreditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium;
Ps 134:12 et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.
Ps 134:12 et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.
Ps 135:21 et dedit terram eorum hæreditatem, quoniam in æternum misericordia ejus;
Ps 135:22 hæreditatem Israël, servo suo, quoniam in æternum misericordia ejus.
Prov 17:2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.
Eccli 9:6 Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et hæreditatem tuam.
Eccli 23:32 Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio:
Eccli 24:33 Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob, et Israël promissiones.
Eccli 33:24 Ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitæ tuæ, et in tempore exitus tui, distribue hæreditatem tuam.
Eccli 44:26 Agnovit eum in benedictionibus suis, et dedit illi hæreditatem, et divisit illi partem in tribubus duodecim.
Eccli 45:25 Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi hæreditatem, et primitias frugum terræ divisit illi.
Eccli 46:2 maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hæreditatem Israël.
Eccli 46:10 Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hæreditatem, in terram quæ manat lac et mel.
Eccli 46:11 Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditatem,
Isa 47:6 Iratus sum super populum meum, contaminavi hæreditatem meam, et dedi eos in manu tua; non posuisti eis misericordias, super senem aggravasti jugum tuum valde.
Ier 2:7 Et induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum ejus et optima illius: et ingressi contaminastis terram meam, et hæreditatem meam posuistis in abominationem.
Ier 3:19 Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.