Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

huic

Mt 8:9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit.
Mt 10:12 Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui.
Mt 12:45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.
Mt 13:54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes?
Mt 13:56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista?
Mt 17:19 Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
Mt 20:14 Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
Mt 21:21 Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet.
Mt 22:39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
Mt 26:10 Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.
Mc 6:2 et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur?
Mc 11:23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.
Lc 4:3 Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
Lc 7:8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit.
Lc 10:5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:
Lc 10:39 et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.
Lc 14:9 Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.
Lc 17:6 Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.
Lc 19:9 Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ.
Lc 19:19 Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.
Lc 21:23 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.
Io 5:38 et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis.
Io 13:24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit?
Act 15:15 Et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est:
Act 24:10 Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere): Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.
Rom 12:2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
I Cor 14:21 In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus.
Heb 3:10 quadraginta annis: propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
Apoc 18:18 et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes: Quæ similis civitati huic magnæ?