Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

hominis

Iob 38:36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?
Ps 8:5 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Ps 36:23 Apud Dominum gressus hominis dirigentur; et viam ejus volet.
Ps 59:13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
Ps 75:11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
Ps 79:16 et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis quem confirmasti tibi.
Ps 79:18 Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ, et super filium hominis quem confirmasti tibi.
Ps 89:1 Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
Ps 103:15 Et vinum lætificet cor hominis; ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet.
Ps 103:15 Et vinum lætificet cor hominis; ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet.
Ps 107:13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
Ps 143:3 Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?
Prov 5:21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.
Prov 12:27 Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium.
Prov 16:2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus.
Prov 16:7 Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
Prov 16:9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.
Prov 18:12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.
Prov 18:16 Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.
Prov 19:3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.
Prov 19:7 Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit;
Prov 20:27 Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.
Prov 24:30 Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti:
Prov 28:2 Propter peccata terræ multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit.
Eccles 3:19 Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius: cuncta subjacent vanitati,
Eccles 6:7 Omnis labor hominis in ore ejus; sed anima ejus non implebitur.
Eccles 8:1 Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit.
Eccles 8:6 Omni negotio tempus est, et opportunitas: et multa hominis afflictio,
Eccles 8:8 Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.
Eccles 9:15 Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.
Sap 2:1 Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.
Sap 4:8 senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis,
Sap 7:2 decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine. Ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.
Sap 13:13 et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vorticibus plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suæ artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis,
Eccli 3:13 Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore.
Eccli 10:5 In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum.
Eccli 10:14 Initium superbiæ hominis apostatare a Deo:
Eccli 11:29 Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius.
Eccli 13:31 Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.
Eccli 15:20 Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis.
Eccli 16:21 Et vias illius quis intelligit, et procellam quam nec oculus videbit hominis?
Eccli 17:18 Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit.
Eccli 17:29 Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt.
Eccli 18:12 Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem Dei super omnem carnem.
Eccli 19:27 Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo.
Eccli 21:27 Stultitia hominis auscultare per ostium: et prudens gravabitur contumelia.
Eccli 23:27 Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum:
Eccli 27:5 Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius.
Eccli 27:7 Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis.
Eccli 28:12 Secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam.