Mt 20:1
|
Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
|
Mt 22:2
|
Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
|
Mt 26:24
|
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
|
Mc 3:3
|
Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium.
|
Mc 3:5
|
Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.
|
Mc 8:36
|
Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat?
|
Mc 14:21
|
Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
|
Lc 6:8
|
Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
|
Lc 6:10
|
Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus ejus.
|
Lc 6:48
|
similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram.
|
Lc 6:49
|
Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna.
|
Lc 22:22
|
Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi per quem tradetur.
|
Rom 14:20
|
Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
|
I Cor 7:1
|
De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere:
|
I Cor 7:26
|
Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.
|
II Cor 12:4
|
quoniam raptus est in paradisum: et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.
|
Gal 5:3
|
Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.
|