Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

hominem

Tob 9:1 Tunc vocavit Tobias angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei: Azaria frater, peto ut auscultes verba mea:
Tob 11:19 et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat.
Iudith 6:3 cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israël tecum perditione disperiet:
Esth 13:14 sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.
Iob 12:14 Si destruxerit, nemo est qui ædificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
Iob 14:19 lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes.
Iob 21:4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?
Iob 21:33 Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.
Iob 33:17 ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia,
Iob 34:30 Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
Ps 38:12 A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus, propter iniquitatem corripuisti hominem: et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo.
Ps 61:4 Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ?
Ps 89:3 Ne avertas hominem in humilitatem; et dixisti: Convertimini, filii hominum.
Ps 93:10 Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam?
Ps 104:14 Non reliquit hominem nocere eis; et corripuit pro eis reges.
Ps 108:17 et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificare.
Prov 3:30 Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.
Prov 3:31 Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus:
Prov 26:12 Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.
Prov 28:23 Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.
Prov 29:20 Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio.
Prov 29:25 Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.
Eccles 3:22 Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat?
Eccles 7:30 Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi?
Sap 2:23 Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum.
Sap 9:2 et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est,
Eccli 7:12 Non irrideas hominem in amaritudine animæ: est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus.
Eccli 8:6 Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam omnes in correptione sumus.
Eccli 8:7 Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt.
Eccli 10:26 Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem.
Eccli 11:2 Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo.
Eccli 11:30 Ante mortem ne laudes hominem quemquam: quoniam in filiis suis agnoscitur vir.
Eccli 11:31 Non omnem hominem inducas in domum tuam: multæ enim sunt insidiæ dolosi.
Eccli 15:14 Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui:
Eccli 15:18 Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi:
Eccli 17:1 Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum:
Eccli 22:18 Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium.
Eccli 28:4 in hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur.
Eccli 47:6 nam invocavit Dominum omnipotentem, et dedit in dextera ejus tollere hominem fortem in bello, et exaltare cornu gentis suæ.
Isa 38:11 Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.
Isa 44:13 Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo;
Isa 45:12 Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meæ tetenderunt cælos, et omni militiæ eorum mandavi.
Isa 58:5 Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? Numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? Numquid istud vocabis jejunium, et diem acceptabilem Domino?
Ier 36:29 Et ad Joakim regem Juda dices: Hæc dicit Dominus: Tu combussisti volumen illud, dicens: Quare scripsisti in eo annuntians: Festinus veniet rex Babylonis, et vastabit terram hanc, et cessare faciet ex illa hominem et jumentum?
Lam 3:36 LAMED. Ut perverteret hominem in judicio suo; Dominus ignoravit.
Bar 6:36 Hominem cæcum ad visum non restituunt; de necessitate hominem non liberabunt.
Ezech 14:8 et ponam faciem meam super hominem illum, et faciam eum in exemplum et in proverbium, et disperdam eum de medio populi mei: et scietis quia ego Dominus.
Ezech 14:13 Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut prævaricetur prævaricans, extendam manum meam super eam, et conteram virgam panis ejus, et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem et jumentum.
Ezech 14:17 Vel si gladium induxero super terram illam, et dixero gladio: Transi per terram: et interfecero de ea hominem et jumentum:
Ezech 14:19 Si autem et pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et jumentum: