Ps 102:18
|
his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
|
Ps 119:7
|
Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
|
Ps 121:1
|
Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
|
Prov 3:18
|
Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.
|
Prov 10:26
|
Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.
|
Prov 10:29
|
Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum.
|
Prov 20:1
|
Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.
|
Prov 22:21
|
ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te.
|
Prov 22:26
|
Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis;
|
Prov 23:30
|
nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis?
|
Prov 31:6
|
Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.
|
Eccles 1:17
|
Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus:
|
Eccles 2:10
|
Et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quæ præparaveram; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.
|
Eccles 11:8
|
Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.
|
Eccles 11:9
|
Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.
|
Cant 8:12
|
SPONSA. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.
|
Sap 1:2
|
quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum.
|
Sap 6:6
|
Horrende et cito aparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet.
|
Sap 6:13
|
Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam.
|
Sap 6:13
|
Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam.
|
Sap 8:13
|
Præterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam.
|
Sap 10:8
|
Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent.
|
Sap 11:21
|
Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ; sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti;
|
Sap 12:8
|
Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent.
|
Sap 12:14
|
Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti.
|
Sap 13:1
|
Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex;
|
Sap 13:3
|
Quorum si specie delectati, deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est; speciei enim generator hæc omnia constituit.
|
Sap 13:6
|
Sed tamen adhuc in his minor est querela; et hi enim fortasse errant, Deum quærentes, et volentes invenire.
|
Sap 13:8
|
Iterum autem nec his debet ignosci.
|
Sap 15:7
|
Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa, et similiter quæ his sunt contraria; horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus.
|
Sap 15:17
|
Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.
|
Sap 15:18
|
Sed et animalia miserrima colunt; insensata enim comparata his, illis sunt deteriora.
|
Sap 15:19
|
Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere; effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus.
|
Sap 16:1
|
Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.
|
Sap 16:4
|
Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem; his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur.
|
Sap 16:24
|
Creatura enim tibi Factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.
|
Eccli 2:16
|
Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas!
|
Eccli 3:8
|
Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.
|
Eccli 7:39
|
Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis.
|
Eccli 16:20
|
Et in omnibus his insensatum est cor, et omne cor intelligitur ab illo.
|
Eccli 22:27
|
si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio: excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus.
|
Eccli 24:11
|
et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. Et in his omnibus requiem quæsivi, et in hæreditate Domini morabor.
|
Eccli 29:4
|
Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt.
|
Eccli 31:19
|
Utere quasi homo frugi his quæ tibi apponuntur: ne, cum manducas multum, odio habearis.
|
Eccli 32:17
|
et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis.
|
Eccli 36:17
|
Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores.
|
Eccli 37:14
|
cum operario annuali de consummatione anni, cum servo pigro de multa operatione. Non attendas his in omni consilio:
|
Eccli 37:19
|
Et in his omnibus deprecare Altissimum, ut dirigat in veritate viam tuam.
|
Eccli 38:7
|
In his curans mitigabit dolorem: et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis: et non consummabuntur opera ejus.
|
Eccli 38:36
|
Sine his omnibus non ædificatur civitas,
|