Gen 19:15
|
Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.
|
Gen 27:38
|
Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,
|
Ex 9:19
|
Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro: homines enim, et jumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.
|
Ios 15:18
|
Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino: cui Caleb: Quid habes? inquit.
|
Idc 1:14
|
Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Quæ cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb: Quid habes?
|
I Reg 21:3
|
Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi aut quidquid inveneris.
|
I Reg 21:8
|
Dixit autem David ad Achimelech: Si habes hic ad manum hastam, aut gladium? quia gladium meum, et arma mea non tuli mecum: sermo enim regis urgebat.
|
I Reg 25:6
|
Et dicetis: Sit fratribus meis, et tibi pax, et domui tuæ pax, et omnibus, quæcumque habes, sit pax.
|
II Reg 14:5
|
Et ait ad eam rex: Quid causæ habes? Quæ respondit: Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est enim vir meus.
|
II Reg 19:6
|
Diligis odientes te, et odio habes diligentes te: et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis, et de servis tuis: et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret, et omnes nos occubuissemus, tunc placeret tibi.
|
II Reg 24:22
|
Et ait Areuna ad David: Accipiat, et offerat dominus meus rex, sicut placet ei: habes boves in holocaustum, et plaustrum, et juga boum in usum lignorum.
|
III Reg 15:19
|
Fœdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ideo misit tibi munera, argentum et aurum: et peto ut venias, et irritum facias fœdus, quod habes cum Baasa rege Israël, et recedat a me.
|
IV Reg 4:2
|
Cui dixit Eliseus: Quid vis ut faciam tibi? Dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea nisi parum olei, quo ungar.
|
IV Reg 4:13
|
dixit ad puerum suum: Loquere ad eam: Ecce, sedule in omnibus ministrasti nobis, quid vis ut faciam tibi? Numquid habes negotium, et vis ut loquar regi, sive principi militiæ? Quæ respondit: In medio populi mei habito.
|
IV Reg 18:24
|
Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis? An fiduciam habes in Ægypto propter currus et equites?
|
IV Reg 19:10
|
Hæc dicite Ezechiæ regi Juda: Non te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam: neque dicas: Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum.
|
II Par 16:3
|
Fœdus inter me et te est, pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam: quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto fœdere, quod habes cum Baasa rege Israël, facias eum a me recedere.
|
Esth 14:14
|
Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam,
|
Esth 15:12
|
Quid habes, Esther? ego sum frater tuus: noli metuere.
|
Iob 15:12
|
Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos?
|
Iob 33:32
|
Si autem habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere justum.
|
Iob 33:33
|
Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam.
|
Iob 34:16
|
Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei:
|
Iob 38:4
|
Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi, si habes intelligentiam.
|
Iob 40:4
|
Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?
|
Prov 22:27
|
si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo?
|
Prov 23:2
|
Et statue cultrum in gutture tuo; si tamen habes in potestate animam tuam.
|
Sap 16:13
|
Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis.
|
Sap 16:21
|
Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat; et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur.
|
Eccli 13:6
|
Si habes, convivet tecum, et evacuabit te: et ipse non dolebit super te.
|
Eccli 14:11
|
Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer.
|
Eccli 29:33
|
transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba ceteros.
|
Isa 36:5
|
aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me?
|
Isa 42:20
|
Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies?
|
Isa 43:26
|
Reduc me in memoriam, et judicemur simul: narra si quid habes ut justificeris.
|
Ier 5:17
|
Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam, et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.
|
Ier 5:21
|
Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis.
|
Dan 14:33
|
Dixitque angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.
|
II Mach 3:38
|
Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit: eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus.
|
II Mach 6:30
|
Sed cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit: Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores: secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior.
|
Mt 19:21
|
Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
|
Mt 25:25
|
et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.
|
Mc 10:21
|
Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
|
Lc 12:19
|
et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.
|
Lc 18:22
|
Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
|
Io 4:11
|
Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?
|
Io 4:11
|
Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?
|
Io 4:18
|
quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti.
|
Io 6:69
|
Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes:
|
Io 7:20
|
Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quæret interficere?
|