Esth 2:17
|
Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres, et posuit diadema regni in capite ejus, fecitque eam regnare in loco Vasthi.
|
Esth 5:8
|
si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam.
|
Esth 7:3
|
Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro.
|
Esth 8:5
|
et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis ejus, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro, ut novis epistolis, veteres Aman litteræ, insidiatoris et hostis Judæorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire præceperat, corrigantur.
|
Ps 83:12
|
Quia misericordiam et veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus.
|
Prov 3:4
|
et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.
|
Prov 3:34
|
Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.
|
Prov 12:2
|
Qui bonus est hauriet gratiam a Domino, qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.
|
Prov 13:15
|
Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago.
|
Prov 16:23
|
Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.
|
Prov 22:11
|
Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.
|
Prov 28:23
|
Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.
|
Eccles 9:11
|
Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam; sed tempus casumque in omnibus.
|
Eccli 3:20
|
Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam:
|
Eccli 3:34
|
et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam: meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.
|
Eccli 4:25
|
est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam.
|
Eccli 7:37
|
Gratia dati in conspectu omnis viventis, et mortuo non prohibeas gratiam.
|
Eccli 8:22
|
Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi.
|
Eccli 17:18
|
Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit.
|
Eccli 26:19
|
Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.
|
Eccli 30:6
|
reliquit enim defensorem domus contra inimicos, et amicis reddentem gratiam.
|
Eccli 35:4
|
Retribuet gratiam qui offert similaginem: et qui facit misericordiam offert sacrificium.
|
Eccli 39:19
|
Florete flores quasi lilium: et date odorem, et frondete in gratiam: et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis.
|
Eccli 42:1
|
Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi: et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas:
|
Eccli 44:27
|
Et conservavit illi homines misericordiæ, invenientes gratiam in oculis omnis carnis.
|
Ier 31:2
|
Hæc dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio: vadet ad requiem suam Israël.
|
Bar 1:12
|
et ut det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros, ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Baltassar filii ejus, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum.
|
Bar 2:14
|
Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ nos propter te, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt:
|
Dan 1:9
|
Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.
|
Zach 4:7
|
Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? In planum: et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ ejus.
|
I Mach 10:60
|
Et abiit cum gloria Ptolemaidam, et occurrit ibi duobus regibus, et dedit illis argentum multum, et aurum, et dona: et invenit gratiam in conspectu eorum.
|
I Mach 11:24
|
Et accepit aurum, et argentum, et vestem, et alia xenia multa, et abiit ad regem Ptolemaidam: et invenit gratiam in conspectu ejus,
|
II Mach 2:28
|
Sicut hi qui præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus.
|
II Mach 12:45
|
et quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam.
|
Lc 1:30
|
Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum.
|
Lc 17:9
|
Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat?
|
Io 1:16
|
Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia:
|
Act 2:47
|
collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.
|
Act 7:10
|
et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus: et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti, et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam.
|
Act 7:46
|
qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob.
|
Act 11:17
|
Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum?
|
Act 11:23
|
Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino:
|
Act 15:11
|
Sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
|
Act 24:27
|
Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum.
|
Act 25:3
|
postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.
|
Act 25:9
|
Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens Paulo, dixit: Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me?
|
Rom 1:5
|
per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus,
|
Rom 3:24
|
Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,
|
Rom 4:4
|
Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.
|
Rom 4:16
|
Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum
|