Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

gratia

I Cor 1:4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu:
I Cor 1:7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,
I Cor 10:30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago?
I Cor 12:9 alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu:
I Cor 15:10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum:
I Cor 15:10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum:
II Cor 1:12 Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos.
II Cor 4:15 Omnia enim propter vos: ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.
II Cor 8:7 Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.
II Cor 12:9 et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
Gal 5:4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis.
Eph 2:5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),
Eph 3:1 Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,
Eph 3:8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,
Eph 3:14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,
Eph 4:7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
Col 3:16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.
Col 4:6 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
II Thess 2:15 Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia,
I Tim 1:14 Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu.
I Tim 5:14 Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
II Tim 1:2 Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
II Tim 2:1 Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu:
Tit 1:4 Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.
Tit 1:5 Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,
Tit 1:11 quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.
Tit 2:11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
Tit 3:7 ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
Heb 2:9 Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.
Heb 13:9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quæ non profuerunt ambulantibus in eis.
I Petr 1:10 De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt:
I Petr 2:19 Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet qui tristitias, patiens injuste.
I Petr 2:20 Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.
I Petr 5:2 pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie:
II Petr 3:18 crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen.
II Io 1:3 Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.