Isa 17:4
|
Et erit in die illa: attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet.
|
Isa 20:5
|
Et timebunt, et confundentur ab Æthiopia spe sua, et ab Ægypto gloria sua.
|
Isa 21:16
|
Quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.
|
Isa 35:2
|
Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans: gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.
|
Isa 40:5
|
et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
|
Isa 40:6
|
Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.
|
Isa 58:8
|
Tunc erumpet quasi mane lumen tuum; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te.
|
Isa 60:1
|
Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
|
Isa 60:2
|
Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur.
|
Isa 61:6
|
Vos autem sacerdotes Domini vocabimini, Ministri Dei nostri, dicetur vobis: fortitudinem gentium comedetis, et in gloria earum superbietis.
|
Isa 66:11
|
ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus, ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus.
|
Ier 48:18
|
Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas.
|
Ezech 3:12
|
Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnæ: Benedicta gloria Domini de loco suo:
|
Ezech 3:23
|
Et surgens egressus sum in campum: et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar: et cecidi in faciem meam.
|
Ezech 3:23
|
Et surgens egressus sum in campum: et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar: et cecidi in faciem meam.
|
Ezech 8:4
|
Et ecce ibi gloria Dei Israël, secundum visionem quam videram in campo.
|
Ezech 9:3
|
Et gloria Domini Israël assumpta est de cherub, quæ erat super eum ad limen domus: et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis,
|
Ezech 10:4
|
Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini.
|
Ezech 10:18
|
Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.
|
Ezech 10:19
|
Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt: et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.
|
Ezech 11:22
|
Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea:
|
Ezech 11:23
|
et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.
|
Ezech 43:2
|
Et ecce gloria Dei Israël ingrediebatur per viam orientalem: et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a majestate ejus.
|
Ezech 43:5
|
Et elevavit me spiritus, et introduxit me in atrium interius: et ecce repleta erat gloria Domini domus.
|
Ezech 44:4
|
Et adduxit me per viam portæ aquilonis in conspectu domus: et vidi, et ecce implevit gloria Domini domum Domini: et cecidi in faciem meam.
|
Dan 4:27
|
Responditque rex, et ait: Nonne hæc est Babylon magna, quam ego ædificavi in domum regni, in robore fortitudinis meæ, et in gloria decoris mei?
|
Dan 5:20
|
Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est:
|
Osee 9:11
|
Ephraim quasi avis avolavit; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.
|
Osee 10:5
|
Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ; quia luxit super eum populus ejus, et æditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo.
|
Osee 14:7
|
Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.
|
Mich 1:15
|
Adhuc hæredem adducam tibi quæ habitas in Maresa; usque ad Odollam veniet gloria Israël.
|
Hab 2:16
|
Repletus es ignominia pro gloria; bibe tu quoque, et consopire. Circumdabit te calix dexteræ Domini, et vomitus ignominiæ super gloriam tuam.
|
Hab 3:3
|
Deus ab austro veniet, et Sanctus de monte Pharan: operuit cælos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra.
|
Agg 2:4
|
Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? et quid vos videtis hanc nunc? numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris?
|
Agg 2:8
|
Et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus: et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum.
|
Agg 2:10
|
Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ, dicit Dominus exercituum: et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum.
|
Zach 2:5
|
Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.
|
Zach 12:7
|
Et salvabit Dominus tabernacula Juda, sicut in principio, ut non magnifice glorietur domus David, et gloria habitantium Jerusalem contra Judam.
|
I Mach 2:62
|
Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est:
|
I Mach 10:58
|
Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam: et fecit nuntias ejus Ptolemaidæ, sicut reges in magna gloria.
|
I Mach 10:60
|
Et abiit cum gloria Ptolemaidam, et occurrit ibi duobus regibus, et dedit illis argentum multum, et aurum, et dona: et invenit gratiam in conspectu eorum.
|
I Mach 10:86
|
Et movit inde Jonathas castra, et applicuit ea Ascalonem: et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria.
|
I Mach 11:6
|
Et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria, et invicem se salutaverunt, et dormierunt illic.
|
I Mach 11:42
|
Et misit Demetrius ad Jonathan, dicens: Non hæc tantum faciam tibi, et genti tuæ, sed gloria illustrabo te, et gentem tuam, cum fuerit opportunum.
|
I Mach 12:12
|
Lætamur itaque de gloria vestra.
|
I Mach 14:4
|
Et siluit omnis terra Juda omnibus diebus Simonis, et quæsivit bona genti suæ: et placuit illis potestas ejus et gloria ejus omnibus diebus.
|
I Mach 14:5
|
Et cum omni gloria sua accepit Joppen in portum, et fecit introitum in insulis maris.
|
I Mach 14:21
|
Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria, et honore, ac lætitia: et gavisi sumus in introitu eorum.
|
I Mach 14:29
|
Simon autem Mathathiæ filius, ex filiis Jarib, et fratres ejus, dederunt se periculo, et restiterunt adversariis gentis suæ, ut starent sancta ipsorum, et lex: et gloria magna glorificaverunt gentem suam.
|
I Mach 14:39
|
Secundum hæc fecit eum amicum suum, et glorificavit eum gloria magna.
|