Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

gentes

Iudith 9:19 et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius præter te.
Esth 10:9 Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes:
Iob 12:23 Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
Iob 34:29 Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines?
Ps 2:1 Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
Ps 2:8 Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
Ps 9:6 Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi.
Ps 9:12 Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus,
Ps 9:16 Exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.
Ps 9:18 Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum.
Ps 9:20 Exsurge, Domine; non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo.
Ps 9:21 Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt.
Ps 9:37 Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi; peribitis, gentes, de terra illius.
Ps 43:3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos et expulisti eos.
Ps 45:7 Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.
Ps 46:2 Omnes gentes, plaudite manibus; jubilate Deo in voce exsultationis:
Ps 46:4 Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris.
Ps 46:9 Regnabit Deus super gentes; Deus sedet super sedem sanctam suam.
Ps 48:2 Audite hæc, omnes gentes; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem:
Ps 58:6 Exsurge in occursum meum, et vide: et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël, intende ad visitandas omnes gentes; non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem.
Ps 58:9 Et tu, Domine, deridebis eos; ad nihilum deduces omnes gentes.
Ps 64:8 qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes,
Ps 65:7 Qui dominatur in virtute sua in æternum, oculi ejus super gentes respiciunt; qui exasperant non exaltentur in semetipsis.
Ps 65:8 Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus;
Ps 66:5 Lætentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis.
Ps 66:5 Lætentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis.
Ps 67:31 Increpa feras arundinis; congregatio taurorum in vaccis populorum; ut excludant eos qui probati sunt argento: dissipa gentes quæ bella volunt.
Ps 71:11 et adorabunt eum omnes reges terræ, omnes gentes servient ei.
Ps 71:17 Sit nomen ejus benedictum in sæcula; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ; omnes gentes magnificabunt eum.
Ps 77:54 Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem quem acquisivit dextera ejus; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis;
Ps 78:1 Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.
Ps 78:6 Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt;
Ps 79:9 Vineam de Ægypto transtulisti, et ejecisti gentes, et plantasti eam.
Ps 85:9 Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.
Ps 93:10 Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam?
Ps 95:3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus.
Ps 101:16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam;
Ps 104:1 Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus.
Ps 105:34 Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis;
Ps 105:35 et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum;
Ps 112:4 Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus.
Ps 113:10 super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?
Ps 116:1 Alleluja. Laudate Dominum, omnes gentes, laudate eum, omnes populi.
Ps 117:10 Omnes gentes circuierunt me; et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
Ps 125:2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.
Ps 134:10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes:
Eccli 4:16 Qui audit illam judicabit gentes: et qui intuetur illam permanebit confidens.
Eccli 28:18 Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit.
Eccli 36:2 et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua.
Eccli 36:3 Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam.