Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

furore

Gen 49:6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.
Lev 26:28 et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra:
Deut 28:28 Percutiat te Dominus amentia et cæcitate ac furore mentis,
Deut 29:23 sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodomæ et Gomorrhæ, Adamæ et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo.
Deut 29:28 et ejecit eos de terra sua in ira et in furore, et in indignatione maxima, projecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur.
Deut 32:22 Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.
Deut 32:24 Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo: dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium.
Deut 33:10 Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël: ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum.
Idc 20:5 et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum, in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili furore libidinis vexantes, denique mortua est.
Iudith 5:2 et furore nimio exarsit in iracundia magna, vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon,
Esth 1:12 Quæ renuit, et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus,
Iob 9:5 Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.
Iob 18:4 Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?
Iob 21:20 Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
Iob 30:28 Mœrens incedebam, sine furore, consurgens, in turba clamabam.
Iob 40:6 Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
Ps 2:5 Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
Ps 6:2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.
Ps 6:8 Turbatus est a furore oculus meus; inveteravi inter omnes inimicos meos.
Ps 37:2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me;
Ps 89:7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
Ps 105:40 Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam.
Eccli 39:16 Adhuc consiliabor ut enarrem: ut furore enim repletus sum.
Eccli 39:33 Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua.
Isa 14:6 cædentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter.
Isa 63:3 Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea; et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.
Isa 63:6 Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum.
Isa 65:5 qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die.
Ier 6:11 Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul: vir enim cum muliere capietur, senex cum pleno dierum.
Ier 10:24 Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.
Ier 15:14 Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo, super vos ardebit.
Ier 17:4 Et relinqueris sola ab hæreditate tua, quam dedi tibi, et servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras, quoniam ignem succendisti in furore meo, usque in æternum ardebit.
Ier 21:5 Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi.
Ier 32:31 Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc, a die qua ædificaverunt eam, usque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo,
Ier 32:37 Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et indignatione grandi: et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter:
Ier 33:5 venientium ut dimicent cum Chaldæis, et impleant eas cadaveribus hominum quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac, propter omnem malitiam eorum.
Lam 2:1 ALEPH. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion; projecit de cælo in terram inclytam Israël, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui!
Lam 2:2 BETH. Præcipitavit Dominus, nec pepercit omnia speciosa Jacob: destruxit in furore suo muntiones virginis Juda, et dejecit in terram; polluit regnum et principes ejus.
Lam 3:43 SAMECH. Operuisti in furore, et percussisti nos; occidisti, nec pepercisti.
Lam 3:66 THAU. Persequeris in furore, et conteres eos sub cælis, Domine.
Ezech 5:15 et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quæ in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus iræ.
Ezech 8:18 Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor: et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos.
Ezech 13:13 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes in ira in consumptionem.
Ezech 20:33 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.
Ezech 20:34 Et educam vos de populis, et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis: in manu valida, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.
Ezech 22:20 congregatione argenti, et æris, et stanni, et ferri, et plumbi, in medio fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea, et requiescam, et conflabo vos.
Ezech 23:25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum et aures tuas præcident, et quæ remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni:
Ezech 25:17 faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore: et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.
Ezech 36:6 idcirco vaticinare super humum Israël, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis.
Ezech 38:18 Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israël, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo.