Gen 4:12
|
Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram.
|
Lev 19:24
|
Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino.
|
Lev 19:25
|
Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quæ proferunt. Ego Dominus Deus vester.
|
Lev 23:39
|
A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies.
|
Lev 23:40
|
Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro.
|
Lev 25:3
|
Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus:
|
Lev 25:19
|
et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
|
Lev 25:21
|
dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum:
|
Lev 25:27
|
computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
|
Num 13:27
|
venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ:
|
Deut 28:4
|
Benedictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum.
|
Deut 28:4
|
Benedictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum.
|
Deut 28:18
|
Maledictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum.
|
Deut 28:18
|
Maledictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum.
|
Deut 32:13
|
constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum: ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo;
|
II Esd 10:35
|
et ut afferremus primogenita terræ nostræ, et primitiva universi fructus omnis ligni, ab anno in annum, in domo Domini:
|
Iob 22:21
|
Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos.
|
Iob 31:39
|
si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi:
|
Ps 57:12
|
Et dicet homo: Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.
|
Ps 71:16
|
Et erit firmamentum in terra in summis montium; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut fœnum terræ.
|
Ps 77:46
|
et dedit ærugini fructus eorum, et labores eorum locustæ;
|
Ps 126:3
|
ecce hæreditas Domini, filii; merces, fructus ventris.
|
Prov 1:31
|
Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.
|
Prov 3:14
|
Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.
|
Prov 8:19
|
Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina me argento electo.
|
Prov 10:16
|
Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum.
|
Prov 16:8
|
Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate.
|
Prov 18:21
|
Mors et vita in manu linguæ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
|
Prov 27:18
|
Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur.
|
Cant 2:3
|
SPONSA. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
|
Cant 7:8
|
Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus; et erunt ubera tua sicut botri vineæ, et odor oris tui sicut malorum.
|
Cant 7:12
|
Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi ubera mea.
|
Cant 8:12
|
SPONSA. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.
|
Sap 3:15
|
Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ.
|
Sap 4:5
|
Confringentur enim rami inconsummati; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti.
|
Sap 10:7
|
quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.
|
Sap 16:22
|
Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans;
|
Sap 16:26
|
ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.
|
Eccli 6:3
|
et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo.
|
Eccli 6:19
|
Quasi is qui arat et seminat accede ad eam, et sustine bonos fructus illius.
|
Eccli 11:3
|
Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius.
|
Eccli 24:23
|
Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis.
|
Eccli 37:25
|
Est sapiens animæ suæ sapiens, et fructus sensus illius laudabilis.
|
Eccli 37:26
|
Vir sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius fideles sunt.
|
Eccli 39:17
|
In voce dicit: Obaudite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate.
|
Isa 4:2
|
In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël.
|
Isa 17:6
|
Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël.
|
Isa 27:9
|
Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob; et iste omnis fructus: ut auferatur peccatum ejus, cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos: non stabunt luci et delubra.
|
Isa 65:21
|
Et ædificabunt domos, et habitabunt; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum.
|
Ier 29:28
|
Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens: Longum est: ædificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructus eorum.
|