Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

fructus

Gen 4:12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram.
Lev 19:24 Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino.
Lev 19:25 Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quæ proferunt. Ego Dominus Deus vester.
Lev 23:39 A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies.
Lev 23:40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro.
Lev 25:3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus:
Lev 25:19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
Lev 25:21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum:
Lev 25:27 computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
Num 13:27 venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ:
Deut 28:4 Benedictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum.
Deut 28:4 Benedictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum.
Deut 28:18 Maledictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum.
Deut 28:18 Maledictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum.
Deut 32:13 constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum: ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo;
II Esd 10:35 et ut afferremus primogenita terræ nostræ, et primitiva universi fructus omnis ligni, ab anno in annum, in domo Domini:
Iob 22:21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos.
Iob 31:39 si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi:
Ps 57:12 Et dicet homo: Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.
Ps 71:16 Et erit firmamentum in terra in summis montium; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut fœnum terræ.
Ps 77:46 et dedit ærugini fructus eorum, et labores eorum locustæ;
Ps 126:3 ecce hæreditas Domini, filii; merces, fructus ventris.
Prov 1:31 Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.
Prov 3:14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.
Prov 8:19 Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina me argento electo.
Prov 10:16 Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum.
Prov 16:8 Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate.
Prov 18:21 Mors et vita in manu linguæ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
Prov 27:18 Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur.
Cant 2:3 SPONSA. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
Cant 7:8 Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus; et erunt ubera tua sicut botri vineæ, et odor oris tui sicut malorum.
Cant 7:12 Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi ubera mea.
Cant 8:12 SPONSA. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.
Sap 3:15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ.
Sap 4:5 Confringentur enim rami inconsummati; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti.
Sap 10:7 quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.
Sap 16:22 Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans;
Sap 16:26 ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.
Eccli 6:3 et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo.
Eccli 6:19 Quasi is qui arat et seminat accede ad eam, et sustine bonos fructus illius.
Eccli 11:3 Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius.
Eccli 24:23 Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis.
Eccli 37:25 Est sapiens animæ suæ sapiens, et fructus sensus illius laudabilis.
Eccli 37:26 Vir sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius fideles sunt.
Eccli 39:17 In voce dicit: Obaudite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate.
Isa 4:2 In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël.
Isa 17:6 Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël.
Isa 27:9 Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob; et iste omnis fructus: ut auferatur peccatum ejus, cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos: non stabunt luci et delubra.
Isa 65:21 Et ædificabunt domos, et habitabunt; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum.
Ier 29:28 Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens: Longum est: ædificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructus eorum.