Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

fortitudo

Gen 49:3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei; prior in donis, major in imperio.
Num 14:17 Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens:
Num 23:22 Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis.
Num 24:8 Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis.
Deut 28:32 Filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua.
Ios 14:11 sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum: illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum.
Idc 16:6 Locuta est ergo Dalila ad Samson: Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit quo ligatus erumpere nequeas?
Idc 16:9 latentibus apud se insidiis, et in cubiculo finem rei expectantibus, clamavitque ad eum: Philisthiim super te, Samson. Qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putamine, cum odorem ignis acceperit: et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus.
Idc 16:15 Dixitque ad eum Dalila: Quomodo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua.
Idc 16:17 Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam: Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazaræus, id est, consecratus Deo sum de utero matris meæ: si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines.
Idc 16:19 At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et rasit septem crines ejus, et cœpit abigere eum, et a se repellere: statim enim ab eo fortitudo discessit.
IV Reg 10:34 Reliqua autem verborum Jehu, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël?
IV Reg 13:8 Reliqua autem sermonum Joachaz, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?
IV Reg 13:12 Reliqua autem sermonum Joas, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?
IV Reg 14:15 Reliqua autem verborum Joas quæ fecit, et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?
IV Reg 14:28 Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, qua præliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Judæ in Israël, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?
IV Reg 20:20 Reliqua autem sermonum Ezechiæ, et omnis fortitudo ejus, et quomodo fecerit piscinam, et aquæductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?
I Par 16:27 Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco ejus.
II Par 20:6 ait: Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in cælo, et dominaris cunctis regnis gentium: in manu tua est fortitudo, et potentia, nec quisquam tibi potest resistere.
II Par 20:12 Deus noster, ergo non judicabis eos? in nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quæ irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.
I Esd 8:22 Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via: quia dixeramus regi: Manus Dei nostri est super omnes, qui quærunt eum in bonitates: et imperium ejus et fortitudo ejus, et furor super omnes, qui derelinquunt eum.
II Esd 4:10 Dixit autem Judas: Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus ædificare murum.
II Esd 8:10 Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est: et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra.
Esth 10:2 cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum:
Iob 4:6 Ubi est timor tuus, fortitudo tua? patientia tua et perfectio viarum tuarum?
Iob 6:11 Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam?
Iob 6:12 Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est.
Iob 6:12 Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est.
Iob 9:19 Si fortitudo quæritur, robustissimus est; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.
Iob 12:13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam.
Iob 12:16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
Iob 41:13 In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus præcedit egestas.
Ps 17:2 Diligam te, Domine, fortitudo mea.
Ps 27:8 Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum christi sui est.
Ps 30:4 quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu; et propter nomen tuum deduces me et enutries me.
Ps 42:2 Quia tu es, Deus, fortitudo mea, quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
Ps 59:9 Meus est Galaad, et meus est Manasses; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus;
Prov 8:14 Meum est consilium et æquitas; mea est prudentia, mea est fortitudo.
Prov 14:4 Ubi non sunt boves præsepe vacuum est; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
Prov 15:6 Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio.
Prov 20:29 Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.
Prov 24:10 Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.
Sap 2:11 sit autem fortitudo nostra lex justitiæ; quod enim infirmum est inutile invenitur.
Eccli 34:18 Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus?
Isa 1:31 Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.
Isa 8:4 quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ, coram rege Assyriorum.
Isa 12:2 Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
Isa 16:6 Audivimus superbiam Moab: superbus est valde; superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus.
Isa 23:4 Erubesce, Sidon; ait enim mare, fortitudo maris, dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines.
Isa 23:14 Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra.