Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

fortis

Gen 32:28 At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis?
Gen 49:14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.
Ex 20:5 Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me:
Num 13:19 considerate terram, qualis sit: et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus: si pauci numero an plures:
Deut 7:9 Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes:
Ios 24:19 Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis.
I Reg 2:2 Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.
I Reg 9:1 Et erat vir de Benjamin nomine Cis, filius Abiel, filii Seror, filii Bechorath, filii Aphia, filii viri Jemini, fortis robore.
I Reg 18:17 Dixitque Saul ad David: Ecce filia mea major Merob, ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum.
II Reg 10:12 Esto vir fortis, et pugnemus pro populo nostro, et civitate Dei nostri: Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo.
II Reg 22:3 Deus fortis meus sperabo in eum: scutum meum, et cornu salutis meæ: elevator meus, et refugium meum: salvator meus, de iniquitate liberabis me.
II Reg 22:32 Quis est Deus præter Dominum: et quis fortis præter Deum nostrum?
II Reg 22:47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.
II Reg 23:3 Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël, dominator hominum, justus dominator in timore Dei.
III Reg 1:42 Adhuc illo loquente, Jonathas filius Abiathar sacerdotis venit: cui dixit Adonias: Ingredere, quia vir fortis es, et bona nuntians.
III Reg 8:41 Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israël, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum
III Reg 11:28 Erat autem Jeroboam vir fortis et potens: vidensque Salomon adolescentem bonæ indolis et industrium, constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph.
III Reg 19:11 Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino: et ecce Dominus transit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras ante Dominum: non in spiritu Dominus, et post spiritum commotio: non in commotione Dominus,
IV Reg 5:1 Naaman princeps militiæ regis Syriæ, erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus: per illum enim dedit Dominus salutem Syriæ: erat autem vir fortis et dives, sed leprosus.
II Esd 1:5 et dixi: Quæso, Domine Deus cæli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua:
II Esd 9:32 Nunc itaque Deus noster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros, et principes nostros, et sacerdotes nostros, et prophetas nostros, et patres nostros, et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc.
Esth 14:19 Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.
Iob 9:4 Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit?
Iob 26:2 Cujus adjutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis?
Ps 7:12 Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies?
Ps 23:8 Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.
Ps 70:7 Tamquam prodigium factus sum multis; et tu adjutor fortis.
Prov 23:11 propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.
Prov 24:5 Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus;
Cant 8:6 SPONSA. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
Sap 6:1 Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis.
Sap 8:15 Timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis.
Eccli 6:14 Amicus fidelis protectio fortis: qui autem invenit illum, invenit thesaurum.
Eccli 15:19 quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione.
Eccli 26:2 Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit.
Eccli 30:14 Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia.
Eccli 46:6 Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique: et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis.
Isa 17:10 Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis;
Isa 19:4 Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum.
Isa 25:3 Super hoc laudabit te populus fortis; civitas gentium robustarum timebit te:
Isa 28:2 Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis; turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam.
Isa 42:13 Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir præliator suscitabit zelum; vociferabitur, et clamabit: super inimicos suos confortabitur.
Isa 49:26 Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob.
Ier 9:23 Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis:
Ier 14:9 Quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos.
Ier 20:11 Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis: idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt: confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.
Ier 46:6 Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis: ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt.
Ier 46:12 Audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.
Ier 46:15 Quare computruit fortis tuus? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.
Ier 48:1 Ad Moab hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.