Io 20:11
|
Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum:
|
I Cor 5:12
|
Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis?
|
I Cor 5:13
|
nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.
|
II Cor 4:16
|
Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.
|
II Cor 7:5
|
Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus: foris pugnæ, intus timores.
|
Col 4:5
|
In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes.
|
I Thess 4:12
|
et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt: et nullius aliquid desideretis.
|
I Tim 3:7
|
Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
|
Apoc 5:1
|
Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem.
|
Apoc 11:2
|
atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus:
|