Ps 113:22
|
Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
|
Ps 127:6
|
et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israël.
|
Prov 8:4
|
O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum.
|
Prov 13:22
|
Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.
|
Prov 20:7
|
Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
|
Cant 2:3
|
SPONSA. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
|
Sap 5:5
|
ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.
|
Sap 9:6
|
Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
|
Sap 12:19
|
Docuisti autem populum tuum, per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum; et bonæ spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ.
|
Sap 12:21
|
cum quanta diligentia judicasti filios tuos, quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum!
|
Sap 14:23
|
Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniæ plenas vigilias habentes,
|
Sap 16:21
|
Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat; et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur.
|
Sap 18:4
|
Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari.
|
Eccli 3:3
|
Deus enim honoravit patrem in filiis: et judicium matris exquirens, firmavit in filios.
|
Eccli 14:26
|
Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur.
|
Eccli 16:4
|
et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios.
|
Eccli 23:33
|
primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit: secundo in virum suum deliquit: tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi.
|
Eccli 23:34
|
Hæc in ecclesiam adducetur, et in filios ejus respicietur:
|
Eccli 36:25
|
Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ: non est vir illius secundum filios hominum.
|
Eccli 40:1
|
Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium.
|
Eccli 46:15
|
et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.
|
Isa 11:14
|
Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul prædabuntur filios orientis; Idumæa et Moab præceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt.
|
Isa 13:18
|
sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum.
|
Isa 14:21
|
Præparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hæreditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum.
|
Isa 29:23
|
sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israël prædicabunt;
|
Isa 37:12
|
Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thalassar?
|
Isa 43:6
|
Dicam aquiloni: Da; et austro: Noli prohibere; affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ.
|
Isa 45:11
|
Hæc dicit Dominus, Sanctus Israël, plastes ejus: Ventura interrogate me; super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi.
|
Isa 49:22
|
Hæc dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum; et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt.
|
Isa 49:25
|
Quia hæc dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur; et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo.
|
Isa 52:14
|
Sicut obstupuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum,
|
Isa 54:13
|
universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis.
|
Isa 56:6
|
Et filios advenæ, qui adhærent Domino, ut colant eum, et diligant nomen ejus, ut sint ei in servos; omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem fœdus meum;
|
Isa 60:9
|
Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te.
|
Isa 66:8
|
Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? Numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos?
|
Ier 2:30
|
Frustra percussi filios vestros, disciplinam non receperunt: devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator
|
Ier 3:19
|
Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.
|
Ier 3:24
|
Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra, greges eorum, et armenta eorum, filios eorum, et filias eorum.
|
Ier 5:17
|
Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam, et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.
|
Ier 7:31
|
et ædificaverunt excelsa Topheth, quæ est in valle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni, quæ non præcepi, nec cogitavi in corde meo.
|
Ier 9:26
|
super Ægyptum, et super Juda, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab, et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto: quia omnes gentes habent præputium, omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde.
|
Ier 13:14
|
Et dispergam eos virum a fratre suo, et patres et filios pariter, ait Dominus. Non parcam, et non concedam: neque miserebor, ut non disperdam eos.
|
Ier 16:3
|
Quia hæc dicit Dominus super filios et filias, qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quæ genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac:
|
Ier 16:14
|
Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra: Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti,
|
Ier 16:15
|
sed: Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis, et de universis terris ad quas ejeci eos, et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum.
|
Ier 18:21
|
Propterea da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii: fiant uxores eorum absque liberis, et viduæ: et viri earum interficiantur morte: juvenes eorum confodiantur gladio in prælio:
|
Ier 19:5
|
et ædificaverunt excelsa Baalim, ad comburendos filios suos igni in holocaustum Baalim: quæ non præcepi, nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum.
|
Ier 23:7
|
Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra: Vivit Domnus, qui eduxit filios Israël de terra Ægypti,
|
Ier 29:6
|
Accipite uxores, et generate filios et filias: et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias: et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero.
|
Ier 29:6
|
Accipite uxores, et generate filios et filias: et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias: et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero.
|