Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

filii

Rom 8:17 Si autem filii, et hæredes: hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur.
Rom 9:7 neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:
Rom 9:8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.
Rom 9:8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.
Rom 9:8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.
Rom 9:26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi.
I Cor 1:9 Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
I Cor 7:14 sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
II Cor 3:7 Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur:
II Cor 3:13 et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur,
II Cor 12:14 Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
Gal 3:7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.
Gal 3:26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu.
Gal 4:6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater.
Gal 4:27 Scriptum est enim: Lætare sterilis, quæ non paris; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.
Gal 4:28 Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.
Gal 4:31 Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit.
Eph 2:3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri:
Eph 5:1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
Eph 5:8 Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:
Phil 2:15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
Col 1:13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ,
I Thess 5:5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum.
I Thess 5:5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum.
Heb 10:39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.
Heb 12:8 quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis.
I Petr 1:14 quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis:
II Petr 2:14 oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii:
I Io 3:1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.
I Io 3:2 Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.
I Io 3:10 In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum:
I Io 3:10 In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum:
II Io 1:13 Salutant te filii sororis tuæ Electæ.