Deut 7:9
|
Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes:
|
Deut 32:4
|
Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.
|
I Reg 3:20
|
Et cognovit universus Israël, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini.
|
I Reg 22:14
|
Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis, sicut David fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua?
|
II Reg 7:16
|
Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter.
|
Tob 10:6
|
Cui dicebat Tobias: Tace, et noli turbari: sanus est filius noster: satis fidelis est vir ille, cum quo misimus eum.
|
Ps 88:38
|
et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis.
|
Prov 11:13
|
Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.
|
Prov 11:18
|
Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis.
|
Prov 13:17
|
Nuntius impii cade in malum; legatus autem fidelis, sanitas.
|
Prov 14:5
|
Testis fidelis non mentitur; profert autem mendacium dolosus testis.
|
Prov 14:25
|
Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.
|
Prov 25:13
|
Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit.
|
Prov 28:20
|
Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens.
|
Eccli 6:14
|
Amicus fidelis protectio fortis: qui autem invenit illum, invenit thesaurum.
|
Eccli 6:16
|
Amicus fidelis medicamentum vitæ et immortalitatis: et qui metuunt Dominum, invenient illum.
|
Eccli 22:29
|
In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hæreditate illius cohæres sis.
|
Eccli 33:3
|
Homo sensatus credit legi Dei, et lex illi fidelis.
|
Eccli 33:31
|
Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem sic eum tracta, quoniam in sanguine animæ comparasti illum.
|
Eccli 34:8
|
Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur.
|
Eccli 44:21
|
In carne ejus stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis.
|
Eccli 46:18
|
et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis.
|
Eccli 48:25
|
nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias, propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei.
|
Isa 1:21
|
Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.
|
Isa 1:26
|
Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis.
|
Isa 49:7
|
Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te.
|
Dan 2:45
|
Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea: et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.
|
Dan 6:4
|
Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo.
|
Osee 11:12
|
Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.
|
I Mach 2:52
|
Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad justitiam?
|
I Mach 14:41
|
et quia Judæi et sacerdotes eorum consenserunt eum esse ducem suum, et summum sacerdotem in æternum, donec surgat propheta fidelis:
|
Mt 24:45
|
Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?
|
Mt 25:21
|
Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
|
Mt 25:21
|
Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
|
Mt 25:23
|
Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
|
Mt 25:23
|
Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
|
Lc 12:42
|
Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?
|
Lc 16:10
|
Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.
|
Lc 16:10
|
Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.
|
Lc 19:17
|
Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
|
Io 20:27
|
Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis.
|
Act 16:1
|
Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili.
|
I Cor 4:2
|
Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.
|
I Cor 4:17
|
Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
|
I Cor 7:13
|
Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum:
|
I Cor 7:25
|
De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
|
I Cor 10:13
|
Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
|
Eph 6:21
|
Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino:
|
Col 1:7
|
sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu,
|
Col 4:7
|
Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino:
|