Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

fecit

Eccles 3:11 Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
Eccles 3:14 Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur.
Eccles 3:14 Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur.
Eccles 7:15 In die bona fruere bonis, et malam diem præcave; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.
Cant 3:9 Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani;
Cant 3:10 columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum; media caritate constravit, propter filias Jerusalem.
Sap 1:13 Quoniam Deus mortem non fecit. Nec lætatur in perditione vivorum.
Sap 1:14 Creavit enim ut essent omnia; et sanabiles fecit nationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra.
Sap 2:23 Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum.
Sap 6:8 Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus.
Sap 10:11 In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum.
Sap 10:21 quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.
Sap 13:4 Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis;
Sap 14:8 per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud; quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est.
Sap 14:10 etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur.
Sap 14:15 Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.
Sap 15:16 Homo enim fecit illos; et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere.
Eccli 4:6 Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ, exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum qui fecit illum.
Eccli 7:32 In omni virtute tua dilige eum qui te fecit, et ministros ejus ne derelinquas.
Eccli 10:15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem.
Eccli 10:17 Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.
Eccli 10:20 Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra.
Eccli 17:1 Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum:
Eccli 29:25 Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis.
Eccli 31:9 Quis est hic? et laudabimus eum: fecit enim mirabilia in vita sua.
Eccli 31:10 Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria æterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus; facere mala, et non fecit.
Eccli 32:17 et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis.
Eccli 32:23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur.
Eccli 33:14 Omnes viæ ejus secundum dispositionem ejus: sic homo in manu illius qui se fecit, et reddet illi secundum judicium suum.
Eccli 38:15 Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici.
Eccli 39:6 Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur.
Eccli 39:34 In tempore consummationis effundent virtutem, et furorem ejus qui fecit illos placabunt.
Eccli 42:17 Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua?
Eccli 42:25 Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse.
Eccli 43:5 Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter.
Eccli 43:12 Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo.
Eccli 43:37 Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam.
Eccli 44:2 Multam gloriam fecit Dominus: magnificentia sua a sæculo.
Eccli 44:21 In carne ejus stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis.
Eccli 44:24 Et in Isaac eodem modo fecit, propter Abraham patrem ejus.
Eccli 45:2 Similem illum fecit in gloria sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit.
Eccli 45:4 In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne.
Eccli 45:7 Excelsum fecit Aaron fratrem ejus, et similem sibi, de tribu Levi.
Eccli 45:31 Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda, hæreditas ipsi et semini ejus: ut daret sapientiam in cor nostrum, judicare gentem suam in justitia, ne abolerentur bona ipsorum: et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit.
Eccli 46:7 Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios:
Eccli 46:9 et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ.
Eccli 46:20 Et intonuit de cælo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam:
Eccli 46:23 Et post hoc dormivit: et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitæ suæ: et exaltavit vocem suam de terra in prophetia, delere impietatem gentis.
Eccli 47:3 Cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium, in juventute sua.
Eccli 47:10 De omni corde suo laudavit Dominum: et dilexit Deum, qui fecit illum, et dedit illi contra inimicos potentiam: