Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

fecerunt

II Mach 10:3 et purgato templo, aliud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt.
II Mach 10:16 Hi vero qui erant cum Machabæo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, impetum fecerunt in munitiones Idumæorum:
II Mach 14:22 Præcepit autem Judas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur: et congruum colloquium fecerunt.
Mt 17:12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
Mt 20:12 dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.
Mt 21:6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.
Mt 21:7 Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
Mt 21:36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
Mt 26:4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.
Mt 26:19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.
Mt 28:15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem.
Mc 9:12 Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
Lc 9:10 Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ.
Lc 9:15 Et ita fecerunt: et discumbere fecerunt omnes.
Lc 9:15 Et ita fecerunt: et discumbere fecerunt omnes.
Io 5:29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.
Io 12:16 Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.
Io 19:23 Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
Io 19:24 Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt.
Act 7:41 Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et lætabantur in operibus manuum suarum.
Act 7:56 Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.
Act 8:2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
Act 9:23 Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi, ut eum interficerent.
Act 11:30 quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.
Act 19:29 Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo, et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
Act 27:18 Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt:
I Tim 5:12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt;