Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

factus

Ezech 28:20 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
Ezech 31:2 Fili hominis, dic Pharaoni regi Ægypti, et populo ejus: Cui similis factus es in magnitudine tua?
Ezech 35:1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
Ezech 37:7 Et prophetavi sicut præceperat mihi: factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.
Ezech 37:15 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
Ezech 38:1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
Dan 2:35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.
Dan 8:8 Hircus autem caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos cæli.
Dan 9:2 anno uno regni ejus, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni.
Dan 13:64 Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.
Dan 14:27 Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Judæus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.
Osee 7:8 Ephraim in populis ipse commiscebatur; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.
Osee 7:11 Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Ægyptum invocabant; ad Assyrios abierunt.
Osee 8:8 Devoratus est Israël; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
Osee 9:8 Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus; insania in domo Dei ejus.
Mich 7:1 Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemia! non est botrus ad comedendum, præcoquas ficus desideravit anima mea.
I Mach 1:26 Et factus est planctus magnus in Israël, et in omni loco eorum:
I Mach 2:53 Joseph in tempore angustiæ suæ custodivit mandatum, et factus est dominus Ægypti.
I Mach 2:55 Jesus dum implevit verbum, factus est dux in Israël.
I Mach 3:4 Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione.
I Mach 4:6 Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum, qui tegumenta et gladios non habebant:
I Mach 10:70 dicens: Tu solus resistis nobis: ego autem factus sum in derisum, et in opprobrium, propterea quia tu potestatem adversum nos exerces in montibus.
I Mach 13:44 Et eruperant qui erant intra machinam in civitatem, et factus est motus magnus in civitate.
I Mach 14:17 Ut audierunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacerdos loco ejus, et ipse obtineret omnem regionem, et civitates in ea,
I Mach 14:30 Et congregavit Jonathas gentem suam, et factus est illis sacerdos magnus, et appositus est ad populum suum.
I Mach 16:24 ecce hæc scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.
II Mach 5:20 Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum: postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur.
II Mach 7:5 Et cum jam per omnia inutilis factus esset, jussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine: in qua cum diu cruciaretur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter,
II Mach 7:31 Tu vero, qui inventor omnis malitiæ factus es in Hebræos, non effugies manum Dei.
Mt 8:24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat.
Mt 21:42 Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?
Mt 23:15 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.
Mt 25:6 Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
Mt 28:2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:
Mc 9:25 Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est.
Mc 12:10 Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli:
Lc 1:65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc:
Lc 2:42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,
Lc 4:36 Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?
Lc 6:13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit):
Lc 8:36 Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione:
Lc 20:17 Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli?
Lc 22:43 Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
Lc 22:44 Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.
Lc 22:66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis.
Io 1:10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
Io 1:15 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat.
Io 1:27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
Io 1:30 Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat:
Io 5:9 Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.