Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

facit

Ex 9:20 Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos:
Lev 20:21 Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam: turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis erunt.
Deut 22:5 Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc.
Deut 25:16 Abominatur enim Dominus tuus eum qui facit hæc, et aversatur omnem injustitiam.
Deut 27:15 Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen.
Deut 27:18 Maledictus qui errare facit cæcum in itinere: et dicet omnis populus: Amen.
Idc 13:19 Tulit itaque Manue hædum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem et uxor ejus intuebantur.
I Reg 2:7 Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat.
Tob 12:9 quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam æternam.
Iob 5:9 qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero;
Iob 9:9 Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri.
Iob 9:10 Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.
Iob 25:2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.
Iob 33:17 ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia,
Iob 33:19 Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.
Iob 34:30 Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
Iob 37:5 Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia,
Iob 41:12 Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur.
Ps 7:11 Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.
Ps 14:5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit. Qui facit hæc non movebitur in æternum.
Ps 28:10 Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus rex in æternum.
Ps 67:7 Deus qui inhabitare facit unius moris in domo; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris.
Ps 71:18 Benedictus Dominus, Deus Israël, qui facit mirabilia solus.
Ps 100:7 Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.
Ps 103:32 Qui respicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigant.
Ps 112:9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.
Ps 135:4 Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus.
Ps 145:7 Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos,
Prov 7:5 ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quæ verba sua dulcis facit.
Prov 9:7 Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.
Prov 10:22 Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.
Prov 11:15 Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo; qui autem cavet laqueos securus erit.
Prov 11:18 Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis.
Prov 14:34 Justitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum.
Prov 17:16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
Prov 17:22 Animus gaudens ætatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa.
Prov 18:16 Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.
Prov 25:13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit.
Prov 28:21 Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem.
Eccles 8:12 Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
Sap 6:20 incorruptio autem facit esse proximum Deo.
Sap 13:13 et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vorticibus plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suæ artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis,
Eccli 11:29 Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius.
Eccli 14:7 Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam.
Eccli 18:18 Stultus acriter improperabit: et datus indisciplinati tabescere facit oculos.
Eccli 20:3 sic qui facit per vim judicium iniquum.
Eccli 20:13 Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: gratiæ autem fatuorum effundentur.
Eccli 28:21 Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguæ comminuet ossa.
Eccli 29:1 Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu mandata servat.
Eccli 29:19 Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi.