Ex 9:20
|
Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos:
|
Lev 20:21
|
Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam: turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis erunt.
|
Deut 22:5
|
Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc.
|
Deut 25:16
|
Abominatur enim Dominus tuus eum qui facit hæc, et aversatur omnem injustitiam.
|
Deut 27:15
|
Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen.
|
Deut 27:18
|
Maledictus qui errare facit cæcum in itinere: et dicet omnis populus: Amen.
|
Idc 13:19
|
Tulit itaque Manue hædum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem et uxor ejus intuebantur.
|
I Reg 2:7
|
Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat.
|
Tob 12:9
|
quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam æternam.
|
Iob 5:9
|
qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero;
|
Iob 9:9
|
Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri.
|
Iob 9:10
|
Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.
|
Iob 25:2
|
Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.
|
Iob 33:17
|
ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia,
|
Iob 33:19
|
Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.
|
Iob 34:30
|
Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
|
Iob 37:5
|
Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia,
|
Iob 41:12
|
Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur.
|
Ps 7:11
|
Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.
|
Ps 14:5
|
qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit. Qui facit hæc non movebitur in æternum.
|
Ps 28:10
|
Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus rex in æternum.
|
Ps 67:7
|
Deus qui inhabitare facit unius moris in domo; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris.
|
Ps 71:18
|
Benedictus Dominus, Deus Israël, qui facit mirabilia solus.
|
Ps 100:7
|
Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.
|
Ps 103:32
|
Qui respicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigant.
|
Ps 112:9
|
Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.
|
Ps 135:4
|
Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus.
|
Ps 145:7
|
Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos,
|
Prov 7:5
|
ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quæ verba sua dulcis facit.
|
Prov 9:7
|
Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.
|
Prov 10:22
|
Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.
|
Prov 11:15
|
Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo; qui autem cavet laqueos securus erit.
|
Prov 11:18
|
Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis.
|
Prov 14:34
|
Justitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum.
|
Prov 17:16
|
Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
|
Prov 17:22
|
Animus gaudens ætatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa.
|
Prov 18:16
|
Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.
|
Prov 25:13
|
Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit.
|
Prov 28:21
|
Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem.
|
Eccles 8:12
|
Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
|
Sap 6:20
|
incorruptio autem facit esse proximum Deo.
|
Sap 13:13
|
et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vorticibus plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suæ artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis,
|
Eccli 11:29
|
Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius.
|
Eccli 14:7
|
Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam.
|
Eccli 18:18
|
Stultus acriter improperabit: et datus indisciplinati tabescere facit oculos.
|
Eccli 20:3
|
sic qui facit per vim judicium iniquum.
|
Eccli 20:13
|
Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: gratiæ autem fatuorum effundentur.
|
Eccli 28:21
|
Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguæ comminuet ossa.
|
Eccli 29:1
|
Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu mandata servat.
|
Eccli 29:19
|
Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi.
|