Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

facies

Deut 12:31 Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni.
Deut 15:1 Septimo anno facies remissionem,
Deut 15:17 assumes subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tuæ, et serviet tibi usque in æternum. Ancillæ quoque similiter facies.
Deut 16:8 Sex diebus comedes azyma: et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus.
Deut 16:12 Et recordaberis quoniam servus fueris in Ægypto: custodiesque ac facies quæ præcepta sunt.
Deut 16:22 Nec facies tibi, neque constitues statuam: quæ odit Dominus Deus tuus.
Deut 17:10 Et facies quodcumque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te
Deut 20:15 Sic facies cunctis civitatibus, quæ a te procul valde sunt, et non sunt de his urbibus, quas in possessionem accepturus es.
Deut 22:3 Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quæ perierit: si inveneris eam, ne negligas quasi alienam.
Deut 22:8 Cum ædificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum: ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in præceps ruente.
Deut 22:12 Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris.
Deut 23:6 Non facies cum eis pacem, nec quæras eis bona cunctis diebus vitæ tuæ in sempiternum.
Deut 23:23 Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es.
Deut 24:8 Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite.
Deut 27:10 audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi.
Deut 28:20 Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quæ tu facies: donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me.
Ios 7:9 Audient Chananæi, et omnes habitatores terræ, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo?
I Reg 20:14 Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini: si vero mortuus fuero,
I Reg 26:25 Ait ergo Saul ad David: Benedictus tu fili mi David: et quidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum.
II Reg 22:28 Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis.
III Reg 2:9 tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quæ facies ei, deducesque canos ejus cum sanguine ad inferos.
III Reg 8:32 tu exaudies in cælo: et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam.
III Reg 8:39 tu exaudies in cælo in loco habitationis tuæ, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor ejus (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum)
III Reg 8:43 tu exaudies in cælo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena: ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israël, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam ædificavi.
III Reg 8:45 et exaudies in cælo orationes eorum, et preces eorum, et facies judicium eorum.
III Reg 8:49 exaudies in cælo, in firmamento solii tui, orationes eorum, et preces eorum, et facies judicium eorum:
III Reg 17:13 Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea.
I Par 12:8 Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam: facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreæ in montibus:
I Par 12:8 Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam: facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreæ in montibus:
II Par 3:13 Igitur alæ utriusque cherubim expansæ erant et extendebantur per cubitos viginti: ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versæ ad exteriorem domum.
II Par 6:23 tu audies de cælo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam.
II Par 6:33 tu exaudies de cælo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta, pro quibus invocaverit te ille peregrinus: ut sciant omnes populi terræ nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Israël, et cognoscant, quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam ædificavi.
II Par 20:9 Si irruerint super nos mala, gladius judicii pestilentia, et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, in qua invocatum est nomen tuum: et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies, salvosque facies.
II Par 29:6 Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum: averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et præbuerunt dorsum.
Tob 3:13 dixit: Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum: qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his, qui invocant te.
Tob 4:7 Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.
Esth 15:17 Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.
Iob 11:8 Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces?
Iob 22:23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
Iob 35:6 Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum?
Iob 40:3 Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut te justificeris?
Iob 40:8 Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.
Ps 17:28 Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis.
Ps 26:8 Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram.
Ps 33:6 Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestræ non confundentur.
Ps 55:8 pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes.
Ps 81:2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?
Ps 82:17 Imple facies eorum ignominia, et quærent nomen tuum, Domine.
Ps 87:11 Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
Ps 118:84 Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium?