Lc 18:18
|
Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo?
|
Io 5:18
|
Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis:
|
Act 7:36
|
Hic eduxit illos faciens prodigia, et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta.
|
Act 10:2
|
religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper:
|
Act 15:17
|
ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.
|
Act 19:24
|
Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens ædes argenteas Dianæ, præstabat artificibus non modicum quæstum:
|
Act 28:17
|
Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum,
|
Rom 12:20
|
Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
|
Eph 1:16
|
non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis:
|
Eph 2:15
|
legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem:
|
Phil 1:4
|
semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
|
I Tim 4:16
|
Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.
|
I Tim 5:21
|
Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
|
Philem 1:4
|
Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
|
Heb 1:3
|
qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis:
|
Heb 10:28
|
Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur:
|
Heb 13:21
|
aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
|
Iudae 1:3
|
Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis: deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei.
|
Apoc 21:27
|
Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.
|