III Reg 7:6
|
Et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis, et triginta cubitorum latitudinis: et alteram porticum in facie majoris porticus: et columnas, et epistylia super columnas.
|
III Reg 12:2
|
At vero Jeroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Ægypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de Ægypto.
|
III Reg 20:41
|
At ille statim abstersit pulverem de facie sua, et cognovit eum rex Israël, quod esset de prophetis.
|
III Reg 21:26
|
et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola, quæ fecerant Amorrhæi, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël.
|
IV Reg 11:2
|
Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziæ, Joas filium Ochoziæ, furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio: et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur.
|
IV Reg 16:14
|
Porro altare æreum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini: posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem.
|
IV Reg 17:11
|
et adolebant ibi incensum super aras in morem gentium, quas transtulerat Dominus a facie eorum: feceruntque verba pessima irritantes Dominum.
|
IV Reg 17:20
|
Projecitque Dominus omne semen Israël, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua:
|
IV Reg 17:23
|
usquequo Dominus auferret Israël a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum: translatusque est Israël de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc.
|
IV Reg 19:6
|
Dixitque eis Isaias: Hæc dicetis domino vestro: Hæc dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum, quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
|
IV Reg 21:2
|
Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israël.
|
IV Reg 21:9
|
Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël.
|
IV Reg 23:27
|
Dixit itaque Dominus: Etiam Judam auferam a facie mea, sicut abstuli Israël: et projiciam civitatem hanc, quam elegi Jerusalem, et domum, de qua dixi: Erit nomen meum ibi.
|
IV Reg 24:20
|
Irascebatur enim Dominus contra Jerusalem et contra Judam, donec projiceret eos a facie sua: recessitque Sedecias a rege Babylonis.
|
I Par 11:13
|
Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium: et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.
|
I Par 16:30
|
Commoveatur a facie ejus omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem.
|
I Par 17:21
|
Quis enim est alius, ut populus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret, et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus, ejiceret nationes a facie ejus, quem de Ægypto liberarat?
|
II Par 7:20
|
evellam vos de terra mea, quam dedi vobis: et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, projiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis.
|
II Par 33:9
|
Igitur Manasses seduxit Judam, et habitatores Jerusalem, ut facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israël.
|
I Esd 7:14
|
A facie enim regis, et septem consiliatorum ejus, missus es, ut visites Judæam et Jerusalem in lege Dei tui, quæ est in manu tua:
|
II Esd 4:5
|
Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt ædificantes.
|
II Esd 4:14
|
Et perspexi atque surrexi: et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Nolite timere a facie eorum: Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris.
|
II Esd 9:32
|
Nunc itaque Deus noster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros, et principes nostros, et sacerdotes nostros, et prophetas nostros, et patres nostros, et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc.
|
Iudith 4:1
|
Tunc audientes hæc filii Israël, qui habitabant in terra Juda, timuerunt valde a facie ejus.
|
Iudith 10:12
|
Quæ respondit: Filia sum Hebræorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro.
|
Iudith 16:14
|
Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos: perierunt in prælio a facie Domini Dei mei.
|
Esth 1:19
|
Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum, quam præteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius, altera, quæ melior est illa, accipiat.
|
Esth 2:7
|
qui fuit nutritius filiæ fratris sui Edissæ, quæ altero nomine vocabatur Esther: et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre ejus ac matre, Mardochæus sibi eam adoptavit in filiam.
|
Iob 1:12
|
Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.
|
Iob 2:7
|
Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus;
|
Iob 13:20
|
Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar:
|
Iob 19:29
|
Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium.
|
Iob 23:15
|
Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.
|
Ps 1:4
|
Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.
|
Ps 3:1
|
Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
|
Ps 9:4
|
In convertendo inimicum meum retrorsum; infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
|
Ps 9:26
|
Non est Deus in conspectu ejus, inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur.
|
Ps 16:9
|
a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt;
|
Ps 17:9
|
Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit; carbones succensi sunt ab eo.
|
Ps 30:23
|
Ego autem dixi in excessu mentis meæ: Projectus sum a facie oculorum tuorum: ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te.
|
Ps 37:4
|
Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum:
|
Ps 37:4
|
Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum:
|
Ps 37:6
|
Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.
|
Ps 43:17
|
a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
|
Ps 50:13
|
Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
|
Ps 56:1
|
In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.
|
Ps 59:6
|
Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus; ut liberentur dilecti tui,
|
Ps 60:4
|
quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici.
|
Ps 67:2
|
Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.
|
Ps 67:3
|
Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
|