Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

faciat

Ps 52:4 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Ps 55:5 In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi; non timebo quid faciat mihi caro.
Ps 55:11 In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.
Ps 117:6 Dominus mihi adjutor; non timebo quid faciat mihi homo.
Eccles 7:21 non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet.
Sap 13:15 et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro,
Eccli 18:31 Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciat te in gaudium inimicis tuis.
Eccli 42:11 Super filiam luxuriosam confirma custodiam, nequando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et objectione plebis, et confundat te in multitudine populi.
Isa 19:15 Et non erit Ægypto opus quod faciat caput et caudam, incurvantem et refrenantem.
Isa 28:21 Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus; sicut in valle quæ est in Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus: ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.
Isa 32:6 stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
Isa 46:6 Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum, et procidunt, et adorant.
Isa 56:2 Beatus vir qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendet istud, custodiens sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum.
Ier 21:2 Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, præliatur adversum nos: si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis.
Ier 23:20 Non revertetur furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui: in novissimis diebus intelligetis consilium ejus.
Ier 28:6 et ait Jeremias propheta: Amen! sic faciat Dominus, suscitet Dominus verba tua quæ prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum.
Ier 30:24 Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui: in novissimo dierum intelligetis ea.
Ier 43:3 Sed Baruch filius Neriæ incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chaldæorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem.
Ezech 17:8 In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes, et portet fructum, ut sit in vineam grandem.
Ezech 18:9 in præceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem: hic justus est: vita vivet, ait Dominus Deus.
Mich 7:9 Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem: videbo justitiam ejus.
I Mach 10:4 Dixit enim: Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos:
II Mach 1:4 Adaperiat cor vestrum in lege sua, et in præceptis suis, et faciat pacem.
Mt 6:3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:
Mc 8:36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat?
Mc 9:38 Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me:
Lc 3:11 Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat.
Lc 9:25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat?
Lc 23:35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
Io 7:51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?
Io 15:15 Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
Rom 3:12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
I Cor 7:36 Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat.
Gal 3:10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea.
I Thess 3:12 Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis:
Heb 13:6 ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo.
I Petr 3:11 Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam:
Apoc 13:15 Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiæ, et ut loquatur imago bestiæ: et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiæ, occidantur.